| Locus ex oratione †Fauorini, ueteris oratoris, de cenarum atque | 15.8.pr.1 |
| luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de | |
| sumptu minuendo suasit. | |
| Cum legeremus orationem ueterem †Fauorini, non in- | 1.1 |
| diserti uiri, qua oratione * * * totum, ut meminisse possemus | |
| odio esse hercle istiusmodi sumptus atque uictus, perdidici- | |
| mus. Verba haec, quae adposuimus, †Fauorini sunt: 'Prae- | 2.1 |
| fecti popinae atque luxuriae negant cenam lautam esse, nisi, | |
| cum lubentissime edis, tum auferatur et alia esca melior | |
| atque amplior succenturietur. Is nunc flos cenae habetur | |
| inter istos, quibus sumptus et fastidium pro facetiis pro- | 5 |
| cedit, qui negant ullam auem praeter ficedulam totam | |
| comesse oportere; ceterarum auium atque altilium nisi | |
| tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi | |
| fiant, conuiuium putant inopia sordere, superiorem partem | |
| auium atque altilium qui edint, eos palatum <non> habere. | 10 |
| Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi | |
| uti delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, | |
| quando stratus auro, argento, purpura amplior aliquot | |
| hominibus quam dis inmortalibus adornatur?' |