| Obseruatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et | 15.7.pr.1 |
| sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua | |
| insignitum; atque inibi super eadem obseruatione exemplum ad- | |
| positum epistulae diui Augusti ad Gaium filium. | |
| Obseruatum in multa hominum memoria expertumque | 1.1 |
| est senioribus plerisque omnibus sexagesimum tertium uitae | |
| annum cum periculo et clade aliqua uenire aut corporis | |
| morbique grauioris aut uitae interitus aut animi aegritu- | |
| dinis. Propterea, qui rerum uerborumque istiusmodi studio | 2.1 |
| tenentur, eum aetatis annum appellant κλιμακτηρικόν. | |
| Nocte quoque ista proxima superiore, cum librum epistu- | 3.1 |
| larum diui Augusti, quas ad Gaium nepotem suum scripsit, | |
| legeremus duceremurque elegantia orationis neque morosa | |
| neque anxia, sed facili hercle et simplici, id ipsum in quadam | |
| epistula super eodem anno scriptum offendimus; eiusque | 5 |
| epistulae exemplum hoc est: | |
| 'IX Kal. Octobris. | |
| 'Aue, mi Gai, meus asellus iucundissimus, quem semper | |
| medius fidius desidero, cum a me abes. Set praecipue diebus | |
| talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum | 10 |
| Gaium, quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et | |
| bene ualentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem | |
| meum. Nam, ut uides, κλιμακτῆρα communem seniorum | |
| omnium tertium et sexagesimum annum euasimus. Deos | |
| autem oro, ut, mihi quantumcumque superest temporis, id | 15 |
| saluis nobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo | |
| ἀνδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.' |