| In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea | 15.6.pr.1 |
| parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace. | |
| In libro M. Tullii, qui est secundus de gloria, manifestus | 1.1 |
| error est non magnae rei, quem errorem esse possit cognoscere | |
| non aliquis eruditorum, sed qui tantum legerit Ὁμήρου | |
| τὸ Ηʹ. Quamobrem non tam id mirabamur errasse in ea re | 2.1 |
| M. Tullium, quam non esse animaduersum hoc postea cor- | |
| rectumque uel ab ipso uel a Tirone, liberto eius, diligentis- | |
| simo homine et librorum patroni sui studiosissimo. Ita enim | 3.1 |
| scriptum in eo libro est: 'Apud eundem poetam Aiax cum | |
| Hectore congrediens depugnandi causa agit, ut sepeliatur, | |
| si sit forte uictus, declaratque se uelle, ut suum tumulum | |
| multis etiam post saeculis praetereuntes sic loquantur: | 5 |
| hic situs est uitae iampridem lumina linquens, | |
| qui quondam Hectoreo perculsus concidit ense. | |
| fabitur haec aliquis, mea semper gloria uiuet.' | |
| Huius autem sententiae uersus, quos Cicero in linguam | 4.1 |
| Latinam uertit, non Aiax apud Homerum dicit, neque Aiax | |
| agit, ut sepeliatur, sed Hector dicit, et Hector de sepultura | |
| agit priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa | |
| congressurus sit. | 5 |