| Verbum 'profligo' a plerisque dici inproprie insciteque. | 15.5.pr.1 |
| Sicut alia uerba pleraque ignoratione et inscitia improbe | 1.1 |
| dicentium quae non intellegant deflexa ac deprauata sunt | |
| a ratione recta et consuetudine, ita huius quoque uerbi, | |
| quod est 'profligo', significatio uersa et corrupta est. Nam | 2.1 |
| cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo | |
| inclinatum id tractumque sit semperque eo uerbo, qui dili- | |
| genter locuti sunt, ita usi sint, ut 'profligare' dicerent 'pro- | |
| digere' et 'deperdere' 'profligatasque' res quasi 'proflictas' et | 5 |
| 'perditas' appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia | |
| fere multa, quae prope absoluta adfectaque sunt, 'in profli- | |
| gato' esse dici ipsaque esse iam 'profligata'. Quapropter | 3.1 |
| urbanissime respondisse praetorem, non indoctum uirum, | |
| barunculo cuidam ex aduocatorum turba Sulpicius | |
| Apollinaris in quadam epistula scriptum reliquit. 'Nam cum | 4.1 |
| ille' inquit 'rabula audaculus ita postulasset uerbaque ita | |
| fecisset: "Omnia, uir clarissime, negotia, de quibus te | |
| cogniturum esse hodie dixisti, diligentia et uelocitate tua | |
| profligata sunt; unum id solum relictum est, de quo rogo | 5 |
| audias", tum praetor satis ridicule: "An illa negotia, de | |
| quibus iam cognouisse me dicis, profligata sint, equidem | |
| nescio; hoc autem negotium, quod in te incidit, procul | |
| dubio, siue id audiam siue non audiam, profligatum est".' | |
| Quod significare autem uolunt, qui 'profligatum' dicunt, | 5.1 |
| hi, qui Latine locuti sunt, non 'profligatum', sed 'adfectum' | |
| dixerunt, sicuti M. Cicero in oratione, quam habuit de | |
| prouinciis consularibus. Eius uerba haec sunt: 'Bellum ad- | 6.1 |
| fectum uidemus et, uere ut dicam, paene confectum.' Item | 7.1 |
| infra: 'Nam ipse Caesar quid est quod in ea prouincia | |
| commorari uelit, nisi ut ea, quae per eum adfecta sunt, | |
| perfecta reipublicae tradat?' Idem Cicero in oeconomico: | 8.1 |
| 'Cum uero adfecta iam prope aestate uuas a sole mitescere | |
| tempus est.' |