| Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de | 15.4.pr.1 |
| Parthis triumphasse memoriae traditum est. | |
| In sermonibus nuper fuit seniorum hominum et erudi- | 1.1 |
| torum multos in uetere memoria altissimum dignitatis | |
| gradum ascendisse ignobilissimos prius homines et despica- | |
| tissimos. Nihil adeo de quoquam tantae admirationi fuit, | 2.1 |
| quantae fuerunt, quae de Ventidio Basso scripta sunt: eum | 3.1 |
| Picentem fuisse genere et loco humili, et matrem eius a | |
| Pompeio Strabone, Pompei Magni patre, bello sociali, quo | |
| Asculanos subegit, captam cum ipso esse; mox triumphante | |
| Pompeio Strabone eum quoque puerum inter ceteros ante | 5 |
| currum imperatoris sinu matris uectum esse; post, cum | |
| adoleuisset, uictum sibi aegre quaesisse eumque sordide in- | |
| uenisse comparandis mulis et uehiculis, quae magistratibus, | |
| qui sortiti prouincias forent, praebenda publice conduxisset. | |
| In isto quaestu notum esse coepisse C. Caesari et cum eo | 10 |
| profectum esse in Gallias; tum, quia in ea prouincia satis | |
| nauiter uersatus esset et deinceps ciuili bello mandata sibi | |
| pleraque inpigre et strenue fecisset, non modo in amicitiam | |
| Caesaris, sed ex ea in amplissimum quoque ordinem per- | |
| uenisse; mox tribunum quoque plebi ac deinde praetorem | 15 |
| creatum atque in eo tempore iudicatum esse a senatu | |
| hostem cum M. Antonio; post uero coniunctis partibus non | |
| pristinam tantum dignitatem reciperasse, sed pontificatum | |
| ac deinde consulatum quoque adeptum esse, eamque rem | |
| tam intoleranter tulisse populum Romanum, qui Ventidium | 20 |
| Bassum meminerat curandis mulis uictitasse, ut uulgo per | |
| uias urbis uersiculi proscriberentur: | |
| concurrite omnes augures, haruspices! | |
| portentum inusitatum conflatum est recens: | |
| nam mulos qui fricabat, consul factus est. | 25 |
| Eundem Bassum Suetonius Tranquillus praepositum esse | 4.1 |
| a M. Antonio prouinciis orientalibus Parthosque in Syriam | |
| introrumpentis tribus ab eo proelis fusos scribit eumque | |
| primum omnium de Parthis triumphasse et morte obita | |
| publico funere sepultum esse. | 5 |