| Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae prae- | 15.3.pr.1 |
| posita est uerbis 'aufugio' et 'aufero'; et an in uerbo 'autumo' | |
| eadem istaec praepositio esse uideri debeat. | |
| Legimus librum M. Ciceronis, qui inscriptus est orator. | 1.1 |
| In | 2.1 |
| eo libro Cicero, cum dixisset uerba haec 'aufugio' et 'aufero' | |
| composita quidem esse ex praepositione 'ab' et ex uerbis | |
| 'fugio' et 'fero', sed eam praepositionem, quo fieret uox | |
| pronuntiatu audituque lenior, uersam mutatamque esse in | 5 |
| 'au' syllabam coeptumque esse dici 'aufugio' et 'aufero' pro | |
| 'abfugio' et 'abfero', cum haec, inquam, ita dixisset, tum | 3.1 |
| postea ibidem super eadem particula ita scripsit: 'Haec' | |
| inquit 'praepositio praeter haec duo uerba nullo alio in uerbo | |
| reperietur.' | |
| Inuenimus autem in conmentario Nigidiano uerbum 'autu- | 4.1 |
| mo' compositum ex 'ab' praepositione et uerbo 'aestumo' | |
| dictumque intercise 'autumo' quasi 'abaestumo', quod signi- | |
| ficaret 'totum aestumo' tamquam 'abnumero'. Sed, quod sit | 5.1 |
| cum honore multo dictum P. Nigidii, hominis eruditissimi, | |
| audacius hoc argutiusque esse uidetur quam uerius. 'Autu- | 6.1 |
| mo' enim non id solum significat 'aestumo', sed et 'dico' et | |
| 'opinor' et 'censeo', cum quibus uerbis praepositio ista | |
| neque cohaerentia uocis neque significatione sententiae con- | |
| uenit. Praeterea uir acerrimae in studio litterarum diligen- | 7.1 |
| tiae M. Tullius non sola esse haec duo uerba dixisset, si | |
| reperiri posset ullum tertium. Sed illud magis inspici quaeri- | 8.1 |
| que dignum est, uersane sit et mutata 'ab' praepositio in 'au' | |
| syllabam propter lenitatem uocis, an potius 'au' particula | |
| sua sit propria origine et proinde, ut pleraeque aliae prae- | |
| positiones a Graecis, ita haec quoque inde accepta sit; | 5 |
| sicuti est in illo uersu Homeri: | |
| αὐέρυσαν μὲν πρῶτα καὶ ἔσφαξαν καὶ ἔδειραν, | |
| et | |
| ἄβρομοι, αὐίαχοι. |