| Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque | 15.2.pr.1 |
| in conuiuiis inuitatiunculas uini non inutiles esse existimauit. | |
| Ex insula Creta quispiam aetatem Athenis agens Platoni- | 1.1 |
| cum esse se philosophum dicebat et uiderier gestibat. Erat | 2.1 |
| autem nihili homo et nugator atque in Graecae facundiae | |
| gloria iactabundus et praeterea uini libidine adusque ludi- | |
| bria ebriosus. Is in conuiuiis iuuenum, quae agitare Athenis | 3.1 |
| hebdomadibus lunae sollemne nobis fuit, simulatque modus | |
| epulis factus et utiles delectabilesque sermones coeperant, | |
| tum silentio ad audiendum petito loqui coeptabat atque id | |
| genus uili et incondita uerborum caterua hortabatur omnes | 5 |
| ad bibendum idque se facere ex decreto Platonico praedica- | |
| bat, tamquam Plato in libris, quos de legibus composuit, | |
| laudes ebrietatis copiosissime scripsisset utilemque esse eam | |
| bonis ac fortibus uiris censuisset; ac simul inter eiusmodi | |
| orationem crebris et ingentibus poculis omne ingenium in- | 10 |
| gurgitabat fomitem esse quendam dicens et ignitabulum | |
| ingenii uirtutisque, si mens et corpus hominis uino flagraret. | |
| Sed enim Plato in primo et secundo de legibus non, ut ille | 4.1 |
| nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam, quae | |
| labefacere et inminuere hominum mentes solet, laudauit, | |
| sed hanc largiorem paulo iucundioremque uini inuitationem, | |
| quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris con- | 5 |
| uiuiorum sobriis, non inprobauit. Nam et modicis honestis- | 5.1 |
| que inter bibendum remissionibus refici integrarique animos | |
| ad instauranda sobrietatis officia existumauit reddique eos | |
| sensim laetiores atque ad intentiones rursum capiendas fieri | |
| habiliores, et simul, si qui penitus in his adfectionum cupidi- | 5 |
| tatumque errores inessent, quos aliqui pudor reuerens con- | |
| celaret, ea omnia sine graui periculo libertate per uinum data | |
| detegi et ad corrigendum medendumque fieri oportuniora. | |
| Atque hoc etiam Plato ibidem dicit non defugiendas esse | 6.1 |
| neque respuendas huiuscemodi exercitationes aduersum pro- | |
| pulsandam uini uiolentiam neque ullum umquam continen- | |
| tem prorsum ac temperantem satis fideliter uisum esse, | |
| cuius uita uictusque non inter ipsa errorum pericula et in | 5 |
| mediis uoluptatum inlecebris explorata sit. Nam cui liben- | 7.1 |
| tiae gratiaeque omnes conuiuiorum incognitae sint quique | |
| illarum omnino expers sit, si eum forte ad participandas | |
| eiusmodi uoluptates aut uoluntas tulerit aut casus induxerit | |
| aut necessitas compulerit, deleniri plerumque et capi neque | 5 |
| mentem animumque eius consistere, sed ui quadam noua | |
| ictum labascere. Congrediendum igitur censuit et tamquam | 8.1 |
| in acie quadam cum uoluptariis rebus cumque ista uini | |
| licentia comminus decernendum, ut aduersum eas non fuga | |
| simus tuti nec absentia, sed uigore animi et constanti | |
| praesentia, moderatoque usu temperantiam continentiam- | 5 |
| que tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in | |
| eo uel frigidae tristitiae uel torpentis uerecundiae fuerit, | |
| deluamus. |