| LIBER QVINTVS DECIMVS | |
| Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine | 15.1.pr.1 |
| oblitum non ardere. | |
| Declamauerat Antonius Iulianus rhetor praeterquam | 1.1 |
| semper alias, tum uero nimium quantum delectabiliter et feli- | |
| citer. Sunt enim ferme scholasticae istae declamationes | |
| eiusdem hominis eiusdemque facundiae, non eiusdem tamen | |
| cotide felicitatis. Nos ergo familiares eius circumfusi undique | 2.1 |
| eum prosequebamur domum, cum deinde subeuntes montem | |
| Cispium conspicimus insulam quandam occupatam igni | |
| multis arduisque tabulatis editam et propinqua iam omnia | |
| flagrare uasto incendio. Tum quispiam ibi ex comitibus | 3.1 |
| Iuliani 'magni' inquit 'reditus urbanorum praediorum, sed | |
| pericula sunt longe maxima. Si quid autem posset remedii | |
| fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, uenum | |
| hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem.' Atque illi | 4.1 |
| Iulianus laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum uenustate | |
| 'si annalem' inquit 'undeuicensimum Q. Claudii legisses, | |
| optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto | |
| Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medela quaque | 5 |
| sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio | |
| e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.' | |
| Percontatus ego sum, quid esset illud mirum Quadrigarii. | 5.1 |
| Repetit: 'In eo igitur libro scriptum inueni, cum obpugna- | 6.1 |
| ret L. Sulla in terra Attica Piraeum et contra Archelaus | |
| regis Mitridati praefectus ex eo oppido propugnaret, turrim | |
| ligneam defendendi gratia structam, cum ex omni latere | |
| circumplexa igni foret, ardere non quisse, quod alumine ab | 5 |
| Archelao oblita fuisset.' | |
| Verba Quadrigarii ex eo libro haec sunt: 'Cum Sulla | 7.1 |
| conatus esset tempore magno, eduxit copias, ut Archelai | |
| turrim unam, quam ille interposuit, ligneam incenderet. | |
| Venit, accessit, ligna subdidit, submouit Graecos, ignem | |
| admouit; satis sunt diu conati, numquam quiuerunt incen- | 5 |
| dere; ita Archelaus omnem materiam obleuerat alumine. | |
| Quod Sulla atque milites mirabantur, et postquam non | |
| succendit, reduxit copias.' |