| Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa | 14.8.pr.1 |
| creatus ius senatus conuocandi consulendique habeat. | |
| Praefectum urbi Latinarum causa relictum senatum | 1.1 |
| habere posse Iunius negat, quoniam ne senator quidem sit | |
| neque ius habeat sententiae dicendae, cum ex ea aetate | |
| praefectus fiat, quae non sit senatoria. M. autem Varro in | 2.1 |
| IIII epistolicarum quaestionum et Ateius Capito in con- | |
| iectaneorum IIII ius esse praefecto senatus habendi dicunt; | |
| deque ea re adsensum esse <se> Capito Tuberoni contra | |
| sententiam Iunii refert: 'Nam et tribunis' inquit 'plebis | 5 |
| senatus habendi ius erat, quamquam senatores non essent | |
| ante Atinium plebiscitum.' |