| Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commen- | 14.7.pr.1 |
| tarium dedit, quem appellauit ipse εἰσαγωγικόν, de officio senatus | |
| habendi. | |
| Gnaeo Pompeio consulatus primus cum M. Crasso designa- | 1.1 |
| tus est. Eum magistratum Pompeius cum initurus foret, | 2.1 |
| quoniam per militiae tempora senatus habendi consulendi- | |
| que, rerum expers urbanarum fuit, M. Varronem familiarem | |
| suum rogauit, uti commentarium faceret εἰσαγωγικόν— | |
| sic enim Varro ipse appellat—, ex quo disceret, quid facere | 5 |
| dicereque deberet, cum senatum consuleret. Eum librum | 3.1 |
| commentarium, quem super ea re Pompeio fecerat, perisse | |
| Varro ait in litteris quas ad Oppianum dedit, quae sunt in | |
| libro epistolicarum quaestionum quarto, in quibus litteris, | |
| quoniam quae ante scripserat non comparebant, docet | 5 |
| rursum multa ad eam rem ducentia. | |
| Primum ibi ponit, qui fuerint, per quos more maiorum | 4.1 |
| senatus haberi soleret, eosque nominat: dictatorem, con- | |
| sules, praetores, tribunos plebi, interregem, praefectum | |
| urbi; neque alii praeter hos ius fuisse dixit facere senatus- | |
| consultum, quotiensque usus uenisset, ut omnes isti | 5 |
| magistratus eodem tempore Romae essent, tum quo supra | |
| ordine scripti essent, qui eorum prior aliis esset, ei potissi- | |
| mum senatus consulendi ius fuisse ait, deinde extraordinario | 5.1 |
| iure tribunos quoque militares, qui pro consulibus fuissent, | |
| item decemuiros, quibus imperium consulare tum esset, item | |
| triumuiros reipublicae constituendae causa creatos ius con- | |
| sulendi senatum habuisse. | 5 |
| Postea scripsit de intercessionibus dixitque intercedendi, | 6.1 |
| ne senatusconsultum fieret, ius fuisse iis solis, qui eadem | |
| potestate qua ii, qui senatusconsultum facere uellent, | |
| maioreue essent. | |
| Tum adscripsit de locis, in quibus senatusconsultum fieri | 7.1 |
| iure posset, docuitque confirmauitque, nisi in loco per | |
| augures constituto, quod 'templum' appellaretur, senatus- | |
| consultum factum esset, iustum id non fuisse. Propterea et | |
| in curia Hostilia et in Pompeia et post in Iulia, cum profana | 5 |
| ea loca fuissent, templa esse per augures constituta, ut in iis | |
| senatusconsulta more maiorum iusta fieri possent. Inter | |
| quae id quoque scriptum reliquit non omnes aedes sacras | |
| templa esse ac ne aedem quidem Vestae templum esse. | |
| Post haec deinceps dicit senatusconsultum ante exortum | 8.1 |
| aut post occasum solem factum ratum non fuisse; opus | |
| etiam censorium fecisse existimatos, per quos eo tempore | |
| senatusconsultum factum esset. | |
| Docet deinde inibi multa: quibus diebus haberi senatum | 9.1 |
| ius non sit; immolareque hostiam prius auspicarique debere, | |
| qui senatum habiturus esset, de rebusque diuinis prius | |
| quam humanis ad senatum referendum esse; tum porro | |
| referri oportere aut infinite de republica aut de singulis | 5 |
| rebus finite; senatusque consultum fieri duobus modis, aut | |
| per discessionem, si consentiretur, aut, si res dubia esset, per | |
| singulorum sententias exquisitas; singulos autem debere | |
| consuli gradatim incipique a consulari gradu. Ex quo gradu | |
| semper quidem antea primum rogari solitum, qui princeps in | 10 |
| senatum lectus esset; tum autem, cum haec scriberet, | |
| nouum morem institutum refert per ambitionem gratiam- | |
| que, ut is primus rogaretur, quem rogare uellet, qui haberet | |
| senatum, dum is tamen ex gradu consulari esset. Praeter | 10.1 |
| haec de pignore quoque capiendo disserit deque multa | |
| dicenda senatori, qui, cum in senatum uenire deberet, non | |
| adesset. Haec et alia quaedam id genus in libro, quo supra | 11.1 |
| dixi, M. Varro epistula ad Oppianum scripta executus est. | |
| Sed quod ait senatusconsultum duobus modis fieri solere | 12.1 |
| aut conquisitis sententiis aut per discessionem, parum con- | |
| uenire uidetur cum eo, quod Ateius Capito in coniectaneis | |
| scriptum reliquit. Nam in libro con. IIII Tuberonem dicere | 13.1 |
| ait nullum senatusconsultum fieri posse non discessione | |
| facta, quia in omnibus senatusconsultis, etiam in iis, quae | |
| per relationem fierent, discessio esset necessaria, idque ipse | |
| Capito uerum esse adfirmat. Sed de hac omni re alio in loco | 5 |
| plenius accuratiusque nos memini scribere. |