| Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque de- | 14.6.pr.1 |
| lectent neque utilia sint; atque inibi de uocabulis singularum | |
| urbium regionumque inmutatis. | |
| Homo nobis familiaris, in litterarum cultu non ignobilis | 1.1 |
| magnamque aetatis partem in libris uersatus, 'adiutum' | |
| inquit 'ornatumque uolo ire noctes tuas' et simul dat mihi | |
| librum grandi uolumine doctrinae omnigenus, ut ipse dice- | |
| bat, praescatentem, quem sibi elaboratum esse ait ex multis | 5 |
| et uariis et remotis lectionibus, ut ex eo sumerem, quantum | |
| liberet rerum memoria dignarum. Accipio cupidus et libens, | 2.1 |
| tamquam si Copiae cornum nactus essem, et recondo me | |
| penitus, ut sine arbitris legam. | |
| Atque ibi scripta erant, pro Iuppiter, mera miracula: | 3.1 |
| quo nomine fuerit, qui primus 'grammaticus' appellatus est; | |
| et quot fuerint Pythagorae nobiles, quot Hippocratae; et | |
| cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Vlixis domo λαύρην; et | |
| quam ob causam Telemachus cubans iunctim sibi cubantem | 5 |
| Pisistratum non manu adtigerit, sed pedis ictu excitarit; et | |
| Euryclia Telemachum quo genere claustri incluserit; et | |
| quapropter idem poeta rosam non norit, oleum ex rosa norit. | |
| Atque illud etiam scriptum fuit, quae nomina fuerint soci- | |
| orum Vlixis, qui a Scylla rapti laceratique sunt; utrum ἐν τῇ | 10 |
| ἔσω θαλάσσῃ Vlixes errauerit κατ’ Ἀρίσταρχον an ἐν τῇ ἔξω | |
| κατὰ Κράτητα. Item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud | 4.1 |
| Homerum uersus isopsephi; et quorum ibi nominum παρα- | |
| στιχίς reperiatur; et quis adeo uersus sit, qui per singula | |
| uocabula singulis syllabis increscat; ac deinde qua ratione | |
| dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere; et | 5 |
| ex quinque operimentis, quibus Achillis clipeus munitus est, | |
| quod factum ex auro est, summum sit an medium; et | |
| praeterea quibus urbibus regionibusque uocabula iam mu- | |
| tata sint, quod Boeotia ante appellata fuerit 'Aonia', quod | |
| Aegyptus 'Aeria', quod Creta quoque eodem nomine 'Aeria' | 10 |
| dicta sit, quod Attice Ἀκτή, quod Corinthus 'Ephyre', quod | |
| Macedonis Ἠμαθία, quod Thessalia Αἱμονία, quod Tyros | |
| 'Sarra', quod Thracia ante 'Sithonia' dicta sit, quod Paestum | |
| Ποσειδώνιον. Haec atque item alia multa istiusmodi scripta | 5.1 |
| in eo libro fuerunt. | |
| Quem cum statim properans redderem, 'ὄναιό σου,' inquam | |
| 'doctissime uirorum, ταύτης τῆς πολυμαθίας et librum hunc | |
| opulentissimum recipe nil prosus ad nostras paupertinas | 5 |
| litteras congruentem. Nam meae noctes, quas instructum | |
| ornatumque isti, de uno maxime illo uersu Homeri quaerunt, | |
| quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi | |
| dicebat: | |
| ὅττι τοι ἐν μεγάροισι κακόν τ’ ἀγαθόν <τε> τέτυκται.' | 10 |