Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata
|
14.5.pr.1
|
super casu uocatiuo uocabuli, quod est 'egregius'.
|
|
Defessus ego quondam diutina commentatione laxandi
|
1.1
|
leuandique animi gratia in Agrippae campo deambulabam.
|
|
Atque ibi duos forte grammaticos conspicatus non parui in
|
|
urbe Roma nominis certationi eorum acerrimae adfui, cum
|
|
alter in casu uocatiuo 'uir egregi' dicendum contenderet,
|
5
|
alter 'uir egregie'.
|
|
Ratio autem eius, qui 'egregi' oportere dici censebat,
|
2.1
|
huiuscemodi fuit: 'Quaecumque' inquit 'nomina seu uoca-
|
|
bula recto casu numero singulari "us" syllaba finiuntur, in
|
|
quibus ante ultimam syllabam posita est "i" littera, ea omnia
|
|
casu uocatiuo "i" littera terminantur, ut "Caelius Caeli",
|
5
|
"modius modi", "tertius terti", "Accius Acci", "Titius
|
|
Titi" et similia omnia; sic igitur "egregius", quoniam "us"
|
|
syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praece-
|
|
dit "i" littera, habere debebit in casu uocandi "i" litteram
|
|
extremam, et idcirco "egregi", non "egregie", rectius dicetur.
|
10
|
Nam "diuus" et "riuus" et "cliuus" non "us" syllaba termi-
|
|
nantur, sed ea, quae per duo "u" scribenda est, propter cuius
|
|
syllabae sonum declarandum reperta erat noua littera, quae
|
|
digamma appellabatur.'
|
|
Hoc ubi ille alter audiuit: 'o' inquit 'egregie grammatice
|
3.1
|
uel, si id mauis, egregissime, dic, oro te, "inscius" et "im-
|
|
pius" et "sobrius" et "ebrius" et "proprius" et "propitius"
|
|
et "anxius" et "contrarius", quae "us" syllaba finiuntur, in
|
|
quibus ante ultimam syllabam "i" littera est, quem casum
|
5
|
uocandi habent? me enim pudor et uerecundia tenet pro-
|
|
nuntiare ea secundum tuam definitionem.' Sed cum ille
|
4.1
|
paulisper oppositu horum uocabulorum commotus reticu-
|
|
isset et mox tamen se conlegisset eandemque illam, quam
|
|
definierat, regulam retineret et propugnaret diceretque et
|
|
'proprium' et 'propitium' et 'anxium' et 'contrarium' itidem
|
5
|
in casu uocatiuo dicendum, ut 'aduersarius' et 'extrarius'
|
|
diceretur, 'inscium' quoque et 'impium' et 'ebrium' et
|
|
'sobrium' insolentius quidem paulo, sed rectius per 'i' lit-
|
|
teram, non per 'e', in eodem casu pronuntiandum eaque inter
|
|
eos contentio longius duceretur, non arbitratus ego operae
|
10
|
pretium esse eadem istaec diutius audire clamantes con-
|
|
pugnantesque illos reliqui.
|
|