| Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item | 15.11.pr.1 |
| uerba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disci- | |
| plinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant. | |
| C. Fannio Strabone M. Valerio Messala coss. senatus- | 1.1 |
| consultum de philosophis et de rhetoribus factum est: 'M. | |
| Pomponius praetor senatum consuluit. Quod uerba facta | |
| sunt de philosophis et de rhetoribus, de ea re ita censuerunt, | |
| ut M. Pomponius praetor animaduerteret curaretque, uti | 5 |
| ei e republica fideque sua uideretur, uti Romae ne essent.' | |
| Aliquot deinde annis post id senatusconsultum Cn. | 2.1 |
| Domitius Ahenobarbus et L. Licinius Crassus censores de | |
| coercendis rhetoribus Latinis ita edixerunt: 'Renuntiatum | |
| est nobis esse homines, qui nouum genus disciplinae insti- | |
| tuerunt, ad quos iuuentus in ludum conueniat; eos sibi | 5 |
| nomen inposuisse Latinos rhetoras; ibi homines adulescen- | |
| tulos dies totos desidere. Maiores nostri, quae liberos suos | |
| discere et quos in ludos itare uellent, instituerunt. Haec | |
| noua, quae praeter consuetudinem ac morem maiorum | |
| fiunt, neque placent neque recta uidentur. Quapropter et | 10 |
| his, qui eos ludos habent, et his, qui eo uenire consuerunt, | |
| uisum est faciundum, ut ostenderemus nostram sententiam | |
| nobis non placere.' | |
| Neque illis solum temporibus nimis rudibus necdum | 3.1 |
| Graeca disciplina expolitis philosophi ex urbe Roma pulsi | |
| sunt, uerum etiam Domitiano imperante senatusconsulto | 4.1 |
| eiecti atque urbe et Italia interdicti sunt. Qua tempestate | 5.1 |
| Epictetus quoque philosophus propter id senatusconsultum | |
| Nicopolim Roma decessit. |