| Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memora- | 15.12.pr.1 |
| tissimus. | |
| C. Gracchus, cum ex Sardinia rediit, orationem ad popu- | 1.1 |
| lum in contione habuit. Ea uerba haec sunt: 'Versatus sum' | 2.1 |
| inquit 'in prouincia, quomodo ex usu uestro existimabam | |
| esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. | |
| Nulla apud me fuit popina, neque pueri eximia facie stabant, | |
| sed in conuiuio liberi uestri modestius erant quam apud | 5 |
| principia.' Post deinde haec dicit: 'Ita uersatus sum in pro- | 3.1 |
| uincia, uti nemo posset uere dicere assem aut eo plus in | |
| muneribus me accepisse aut mea opera quemquam sum- | |
| ptum fecisse. Biennium fui in prouincia; si ulla meretrix | |
| domum meam introiuit aut cuiusquam seruulus propter me | 5 |
| sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequis- | |
| simumque existimatote. Cum a seruis eorum tam caste me | |
| habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis | |
| cum liberis uestris uixisse.' Atque ibi ex interuallo: 'Itaque,' | 4.1 |
| inquit 'Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas | |
| plenas argenti extuli, eas ex prouincia inanes retuli; alii | |
| uini amphoras quas plenas tulerunt, eas argento repletas | |
| domum reportauerunt.' | 5 |