| De uerbis inopinatis, quae utroqueuersum dicuntur et a grammaticis | 15.13.pr.1 |
| 'communia' uocantur. | |
| 'Vtor' et 'uereor' et 'hortor' et 'consolor' communia | 1.1 |
| uerba sunt ac dici utroqueuersus possunt: 'uereor te' et | |
| 'uereor abs te', id est 'tu me uereris'; 'utor te' et 'utor abs | |
| te', id est 'tu me uteris'; 'hortor te' et 'hortor abs te', id est | |
| 'tu me hortaris'; 'consolor te' et 'consolor abs te', id est 'tu | 5 |
| me consolaris'; 'testor' quoque et 'interpretor' significatione | |
| reciproca dicuntur. Sunt autem uerba haec omnia ex altera | 2.1 |
| parte inusitata et, an dicta sint in eam quoque partem, | |
| quaeri solet. | |
| Afranius in Consobrinis: | 3.1 |
| em isto parentum est uita uilis liberis, | |
| ubi malunt metui, quam uereri se ab suis. | |
| Hic 'uereri' ex ea parte dictum est, quae est non usitatior. | |
| Nouius in Lignaria uerbum, quod est 'utitur', ex contraria | 4.1 |
| parte dicit: | |
| quia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen, | |
| id est 'quae usui non est'. M. Cato in quinta origine 'exerci- | 5.1 |
| tum' inquit 'suum pransum, paratum, cohortatum eduxit | |
| foras atque instruxit.' 'Consolor' quoque in partem alteram, | 6.1 |
| praeterquam dici solitum est, scriptum inuenimus in epi- | |
| stula Q. Metelli, quam, cum in exilio esset, ad Cn. et ad | |
| L. Domitios dedit. 'At cum animum' inquit 'uestrum erga | |
| me uideo, uehementer consolor, et fides uirtusque uestra | 5 |
| mihi ante oculos uersatur.' 'Testata' itidem et 'interpretata' | 7.1 |
| eadem ratione dixit M. Tullius in primo libro de diuinatione, | |
| ut 'testor' 'interpretor'que uerba communia uideri debeant. | |
| Sallustius quoque eodem modo 'dilargitis proscriptorum | 8.1 |
| bonis' dicit, tamquam uerbum 'largior' sit ex uerbis com- | |
| munibus. | |
| 'Veritum' autem, sicut 'puditum' et 'pigitum', non per- | 9.1 |
| sonaliter per infinitum modum dictum esse non a uetusti- | |
| oribus tantum uidemus, sed a M. quoque Tullio in secundo | |
| de finibus. 'Primum' inquit 'Aristippi Cyrenaicorumque | |
| omnium, quos non est ueritum in ea uoluptate, quae maxima | 5 |
| dulcedine sensum moueret, summum bonum ponere.' | |
| 'Dignor' quoque et 'ueneror' et 'confiteor' et 'testor' | 10.1 |
| habita sunt in uerbis communibus. Sic illa in Vergilio dicta | |
| sunt: | |
| coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo, | |
| et | 5 |
| cursusque dabit uenerata secundos. | |
| 'Confessi' autem 'aeris', de quo facta confessio est, in XII | 11.1 |
| tabulis scriptum est his uerbis: 'Aeris confessi rebusque | |
| <iure> iudicatis XXX dies iusti sunto.' Item ex isdem tabu- | |
| lis id quoque est: 'Qui se sierit testarier libripensue fuerit, | |
| ni testimonium fariatur, inprobus intestabilisque esto.' | 5 |