| Quod Metellus Numidicus figuram orationis nouam ex orationibus | 15.14.pr.1 |
| Graecis mutuatus est. | |
| Aput Q. Metellum Numidicum in libro accusationis in | 1.1 |
| Valerium Messalam tertio noue dictum esse adnotauimus. | |
| Verba ex oratione eius haec sunt: 'Cum sese sciret in tantum | 2.1 |
| crimen uenisse atque socios ad senatum questum flentes | |
| uenisse sese pecunias maximas exactos esse.' '<Sese> pecu- | 3.1 |
| nias' inquit '<maximas> exactos esse' pro eo, quod est | |
| 'pecunias a se esse maximas exactas'. | |
| Id nobis uidebatur Graeca figura dictum; Graeci enim | 4.1 |
| dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat 'exegit me | |
| pecuniam'. Quod si id dici potest, etiam 'exactus esse aliqui | |
| pecuniam' dici potest, Caeciliusque eadem figura in Hypo- | 5.1 |
| bolimaeo Aeschino usus uidetur: | |
| ego illud minus nihilo exigor portorium, | |
| id est 'nihilominus exigitur de me portorium'. |