| 'Passis uelis' et 'passis manibus' dixisse ueteres non a uerbo suo, | 15.15.pr.1 |
| quod est 'patior', sed ab alieno, quod est 'pando'. | |
| Ab eo, quod est 'pando', 'passum' ueteres dixerunt, non | 1.1 |
| 'pansum', et cum 'ex' praepositione 'expassum', non 'expan- | |
| sum'. Caecilius in Synaristosis: | 2.1 |
| heri uero prospexisse eum se ex tegulis, | |
| haec nuntiasse et flammeum expassum domi. | |
| 'Capillo' quoque esse mulier 'passo' dicitur quasi porrecto | 3.1 |
| et expanso, et 'passis manibus' et 'uelis passis' dicimus, | |
| quod significat diductis atque distentis. Itaque Plautus in | 4.1 |
| Milite glorioso 'a' littera in 'e' mutata per compositi uocabuli | |
| morem 'dispessis' dicit pro eo, quod est 'dispassis': | |
| credo ego istoc exemplo tibi esse eundum extra portam, | |
| dispessis manibus patibulum cum habebis. | 5 |