| De nouo genere interitus Crotoniensis Milonis. | 15.16.pr.1 |
| Milo Crotoniensis, athleta inlustris, quem in chronicis | 1.1 |
| scriptum est Olympiade <LXII> primum coronatum esse, | |
| exitum habuit e uita miserandum et mirandum. Cum iam | 2.1 |
| natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte | |
| solus in locis Italiae siluestribus, quercum uidit proxime | |
| uiam patulis in parte media rimis hiantem. Tum experiri, | 3.1 |
| credo, etiam tunc uolens, an ullae sibi reliquae uires | |
| adessent, inmissis in cauernas arboris digitis diducere et | |
| rescindere quercum conatus est. Ac mediam quidem partem | |
| discidit diuellitque; quercus autem in duas diducta partis, | 4.1 |
| cum ille quasi perfecto, quod erat conixus, manus laxasset, | |
| cessante ui rediit in naturam manibusque eius retentis in- | |
| clusisque stricta denuo et cohaesa dilacerandum hominem | |
| feris praebuit. | 5 |