| Quod pugna belli ciuilis uictoriaque Gai Caesaris, quam uicit in | 15.18.pr.1 |
| Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacer- | |
| dotis uaticinium eodem ipso die in Italia Pataui. | |
| Quo C. Caesar et Cn. Pompeius die per ciuile bellum signis | 1.1 |
| conlatis in Thessalia conflixerunt, res accidit Pataui in | |
| transpadana Italia memorari digna. Cornelius quidam sacer- | 2.1 |
| dos et loco nobilis et sacerdotii religionibus uenerandus et | |
| castitate uitae sanctus repente mota mente conspicere se | |
| procul dixit pugnam acerrimam pugnari ac deinde alios | |
| cedere, alios urgere, caedem, fugam, tela uolantia, instau- | 5 |
| rationem pugnae, inpressionem, gemitus, uulnera, proinde | |
| ut si ipse in proelio uersaretur, coram uidere sese uociferatus | |
| est ac postea subito exclamauit Caesarem uicisse. Ea Cor- | 3.1 |
| nelii sacerdotis hariolatio leuis tum quidem uisa et uecors, | |
| magnae mox admirationi fuit, quoniam non modo pugnae | |
| dies, quae in Thessalia pugnata est, neque proelii exitus, qui | |
| erat praedictus, idem fuit, sed omnes quoque pugnandi | 5 |
| reciprocae uices et ipsa exercituum duorum conflictatio | |
| uaticinantis motu atque uerbis repraesentata est. |