Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur περὶ 15.19.pr.1
ἐδεσμάτων.
  Non paucissimi sunt, in quos potest conuenire id quod M. 1.1
Varro dicit in satura, quae inscribitur περὶ ἐδεσμάτων. Verba 2.1
haec sunt: 'Si, quantum operae sumpsisti, ut tuus pistor
bonum faceret panem, eius duodecimam philosophiae de-
disses, ipse bonus iampridem esses factus. Nunc illum qui
norunt uolunt emere milibus centum, te qui nouit nemo 5
centussis.'