| Notata quaedam de Euripidis poetae genere, uita, moribus; deque | 15.20.pr.1 |
| eiusdem fine uitae. | |
| Euripidi poetae matrem Theopompus agrestia olera uen- | 1.1 |
| dentem uictum quaesisse dicit. Patri autem eius nato illo | 2.1 |
| responsum est a Chaldaeis eum puerum, cum adoleuisset, | |
| uictorem in certaminibus fore; id ei puero fatum esse. Pater | 3.1 |
| interpretatus athletam debere esse roborato exercitatoque | |
| filii sui corpore Olympiam certaturum eum inter athletas | |
| pueros deduxit. Ac primo quidem in certamen per ambiguam | |
| aetatem receptus non est, post Eleusino et Theseo certamine | 5 |
| pugnauit et coronatus est. Mox a corporis cura ad excolendi | 4.1 |
| animi studium transgressus auditor fuit physici Anaxagorae | |
| et Prodici rhetoris, in morali autem philosophia Socratis. | |
| Tragoediam scribere natus annos duodeuiginti adortus | |
| est. Philochorus refert in insula Salamine speluncam esse | 5.1 |
| taetram et horridam, quam nos uidimus, in qua Euripides | |
| tragoedias scriptitarit. | |
| Mulieres fere omnes in maiorem modum exosus fuisse | 6.1 |
| dicitur, siue quod natura abhorruit a mulierum coetu siue | |
| quod duas simul uxores habuerat, cum id decreto ab | |
| Atheniensibus facto ius esset, quarum matrimonii pertaede- | |
| bat. Eius odii in mulieres Aristophanes quoque meminit ἐν | 7.1 |
| ταῖς προτέραις Θεσμοφοριαζούσαις in his uersibus: | |
| νῦν οὖν ἁπάσαισιν παραινῶ καὶ λέγω | |
| τοῦτον κολάσαι τὸν ἄνδρα πολλῶν οὕνεκα. | |
| ἄγρια γὰρ ἡμᾶς, ὦ γυναῖκες, δρᾷ κακὰ | 5 |
| ἅτ’ ἐν ἀγρίοισι τοῖς λαχάνοις αὐτὸς τραφείς. | |
| Alexander autem Aetolus hos de Euripide uersus composuit: | 8.1 |
| ὁ δ’ Ἀναξαγόρου τρόφιμος χαιοῦ στριφνὸς μὲν ἔμοιγε προσειπεῖν | |
| καὶ μισογέλως καὶ τωθάζειν οὐδὲ παρ’ οἶνον μεμαθηκώς, | |
| ἀλλ’ ὅ τι γράψαι, τοῦτ’ ἄν μέλιτος καὶ Σειρήνων ἐτετεύχει. | |
| Is, cum in Macedonia apud Archelaum regem esset utere- | 9.1 |
| turque eo rex familiariter, rediens nocte ab eius cena canibus | |
| a quodam aemulo inmissis dilaceratus est, et ex his uulneri- | |
| bus mors secuta est. Sepulchrum autem eius et memoriam | 10.1 |
| Macedones eo dignati sunt honore, ut in gloriae quoque loco | |
| praedicarent: οὔποτε σὸν μνῆμα, Εὐρίπιδες, ὄλοιτό που, quod | |
| egregius poeta morte obita sepultus in eorum terra foret. | |
| Quamobrem cum legati ad eos ab Atheniensibus missi petis- | 5 |
| sent, ut ossa Athenas in terram illius patriam permitterent | |
| transferri, maximo consensu Macedones in ea re deneganda | |
| perstiterunt. |