| Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis | 15.24.pr.1 |
| Latinis iudicarit. | |
| Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his | 1.1 |
| sentiat, qui comoedias fecerunt, et quem praestare ex | |
| omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et | |
| honore ponat, his uersibus suis demonstrat: | |
| multos incertos certare hanc rem uidimus, | 5 |
| palmam poetae comico cui deferant. | |
| eum meo iudicio errorem dissoluam tibi, | |
| ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat. | |
| Caecilio palmam Statio do comico. | |
| Plautus secundus facile exuperat ceteros. | 10 |
| dein Naeuius, qui feruet, pretio in tertiost. | |
| si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio. | |
| post insequi Licinium facio Atilium. | |
| in sexto consequetur hos Terentius, | |
| Turpilius septimum, Trabea octauum optinet, | 15 |
| nono loco esse facile facio Luscium. | |
| decimum addo causa antiquitatis Ennium. |