| De uerbis quibusdam nouis, quae in Gnaei Mati mimiambis offen- | 15.25.pr.1 |
| deramus. | |
| Cn. Matius, uir eruditus, in mimiambis suis non absurde | 1.1 |
| neque absone finxit 'recentatur' pro eo, quod Graeci dicunt | |
| ἀνανεοῦται, id est 'denuo nascitur atque iterum fit recens'. | |
| Versus, in quibus hoc uerbum est, hi sunt: | |
| iam iam albicascit Phoebus et recentatur | 5 |
| commune lumen hominibus uoluptatis. | |
| Idem Matius in isdem mimiambis 'edulcare' dicit, quod | 2.1 |
| est 'dulcius reddere', in his uersibus: | |
| quapropter edulcare conuenit uitam | |
| curasque acerbas sensibus gubernare. |