| Quibus uerbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque | 15.26.pr.1 |
| definitionis interpretamentum uerbis Latinis factum. | |
| Aristoteles, quid syllogismus esset, his uersibus definiuit: | 1.1 |
| Λόγος, ἐν ᾧ τεθέντων τινῶν ἕτερόν τι τῶν κειμένων ἐξ ἀνάγκης | |
| συμβαίνει διὰ τῶν κειμένων. Eius definitionis non uidebatur | 2.1 |
| habere incommode interpretatio facta hoc modo: Syllogis- | |
| mus est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis | |
| aliud quid, quam quae concessa sunt, per ea, quae concessa | |
| sunt, necessario conficitur. | 5 |