| Quid sint 'comitia calata', quid 'curiata', quid 'centuriata', quid | 15.27.pr.1 |
| 'tributa', quid 'concilium'; atque inibi quaedam eiusdemmodi. | |
| In libro Laelii Felicis ad Q. Mucium primo scriptum est | 1.1 |
| Labeonem scribere 'calata' comitia esse, quae pro conlegio | |
| pontificum habentur aut regis aut flaminum inaugur- | |
| andorum causa. Eorum autem alia esse 'curiata', alia | 2.1 |
| 'centuriata'; 'curiata' per lictorem curiatum 'calari', id est | |
| 'conuocari', 'centuriata' per cornicinem. | |
| Isdem comitiis, quae 'calata' appellari diximus, et sa- | 3.1 |
| crorum detestatio et testamenta fieri solebant. Tria enim | |
| genera testamentorum fuisse accepimus: unum, quod calatis | |
| comitiis in populi contione fieret, alterum in procinctu, cum | |
| uiri ad proelium faciendum in aciem uocabantur, tertium | 5 |
| per familiae emancipationem, cui aes et libra adhiberetur. | |
| In eodem Laeli Felicis libro haec scripta sunt: 'Is qui non | 4.1 |
| uniuersum populum, sed partem aliquam adesse iubet, non | |
| "comitia", sed "concilium" edicere debet. Tribuni autem | |
| neque aduocant patricios neque ad eos referre ulla de re | |
| possunt. Ita ne "leges" quidem proprie, sed "plebisscita" | 5 |
| appellantur, quae tribunis plebis ferentibus accepta sunt, | |
| quibus rogationibus ante patricii non tenebantur, donec Q. | |
| Hortensius dictator eam legem tulit, ut eo iure, quod plebs | |
| statuisset, omnes Quirites tenerentur.' Item in eodem libro | 5.1 |
| hoc scriptum est: 'Cum ex generibus hominum suffragium | |
| feratur, "curiata" comitia esse; cum ex censu et aetate, | |
| "centuriata"; cum ex regionibus et locis, "tributa"; cen- | |
| turiata autem comitia intra pomerium fieri nefas esse, quia | 5 |
| exercitum extra urbem imperari oporteat, intra urbem im- | |
| perari ius non sit. Propterea centuriata in campo Martio | |
| haberi exercitumque imperari praesidii causa solitum, quon- | |
| iam populus esset in suffragiis ferendis occupatus.' |