| Quod errauit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et uiginti | 15.28.pr.1 |
| annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse. | |
| Cornelius Nepos et rerum memoriae non indiligens et M. | 1.1 |
| Ciceronis ut qui maxime amicus familiaris fuit. Atque is | 2.1 |
| tamen in primo librorum, quos de uita illius composuit, | |
| errasse uidetur, cum eum scripsit tres et uiginti annos natum | |
| primam causam iudicii publici egisse Sextumque Roscium | |
| parricidii reum defendisse. Dinumeratis quippe annis a Q. | 3.1 |
| Caepione et Q. Serrano, quibus consulibus ante diem tertium | |
| Nonas Ianuar. M. Cicero natus est, ad M. Tullium et Cn. | |
| Dolabellam, quibus consulibus causam priuatam pro Quinc- | |
| tio apud Aquilium Gallum iudicem dixit, sex et uiginti anni | 5 |
| reperiuntur. Neque dubium est, quin post annum, quam pro | |
| Quinctio dixerat, Sex. Roscium reum parricidii defenderit | |
| annos iam septem atque uiginti natus L. Sulla Felice II Q. | |
| Metello Pio consulibus. | |
| In qua re etiam Fenestellam errasse Pedianus Asconius | 4.1 |
| animaduertit, quod eum scripserit sexto uicesimo aetatis | |
| anno pro Sex. Roscio dixisse. Longior autem Nepotis quam | 5.1 |
| Fenestellae error est, nisi quis uult in animum inducere | |
| Nepotem studio amoris et amicitiae adductum amplifi- | |
| candae admirationis gratia quadriennium suppressisse, ut | |
| M. Cicero orationem florentem dixisse pro Roscio admodum | 5 |
| adulescens uideretur. | |
| Illud adeo ab utriusque oratoris studiosis animaduersum | 6.1 |
| et scriptum est, quod Demosthenes et Cicero pari aetate in- | |
| lustrissimas orationes in causis dixerunt, alter κατὰ Ἀνδρο- | |
| τίωνος et κατὰ Τιμοκράτους septem et uiginti annos natus, | |
| alter anno minor pro P. Quinctio septimoque et uicesimo pro | 5 |
| Sex. Roscio. Vixerunt quoque non nimis numerum annorum | 7.1 |
| diuersum: alter tres et sexaginta annos, Demosthenes | |
| sexaginta. |