| Quali figura orationis et quam noua L. Piso annalium scriptor usus sit. | 15.29.pr.1 |
| Duae istae in loquendo figurae notae satis usitataeque | 1.1 |
| sunt: 'mihi nomen est Iulius' et 'mihi nomen est Iulio'; | |
| tertiam figuram nouam hercle repperi apud Pisonem in | 2.1 |
| secundo annalium. Verba Pisonis haec sunt: 'L. Tarquinium, | |
| collegam suum, quia Tarquinio nomine esset, metuere; | |
| eumque orat, uti sua uoluntate Roma concedat.' 'Quia | |
| Tarquinio' inquit 'nomine esset': hoc proinde est, tamquam | 5 |
| si ego dicam: 'mihi nomen est Iulium'. |