| Vehiculum, quod 'petorritum' appellatur, cuiatis linguae uocabulum | 15.30.pr.1 |
| sit, Graecae an Gallicae. | |
| Qui ab alio genere uitae detriti iam et retorridi ad lit- | 1.1 |
| terarum disciplinas serius adeunt, si forte idem sunt garruli | |
| natura et subargutuli, oppido quam fiunt in litterarum | |
| ostentatione inepti et friuoli. Quod genus profecto ille homo | 2.1 |
| est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit. Nam | 3.1 |
| cum quaereretur, 'petorritum' quali forma uehiculum cuia- | |
| tisque linguae uocabulum esset, et faciem uehiculi ementitus | |
| est longe alienam falsamque et uocabulum Graecum esse | |
| dixit atque id significare uolucres rotas interpretatus est | 5 |
| commutataque una littera 'petorritum' esse dictum uolebat | |
| quasi 'petorrotum'; scriptum etiam hoc esse a Valerio Probo | 4.1 |
| contendit. | |
| Ego, cum Probi multos admodum commentationum libros | 5.1 |
| adquisierim, neque scriptum in his inueni nec usquam alio- | |
| qui Probum scripsisse credo. 'Petorritum' enim est non ex | 6.1 |
| Graecia dimidiatum, sed totum Transalpibus; nam est uox | |
| Gallica. Id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo | 7.1 |
| rerum diuinarum, quo in loco Varro, cum de petorrito dixis- | |
| set, esse id uerbum Gallicum, 'lanceam' quoque dixit non | |
| Latinum, set Hispanicum uerbum esse. |