| Quae uerba legauerint Rodii ad hostium ducem Demetrium, cum | 15.31.pr.1 |
| ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine. | |
| Rodum insulam celebritatis antiquissimae oppidumque in | 1.1 |
| ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat obpugnabat- | |
| que Demetrius, dux aetatis suae inclutus, cui a peritia | |
| disciplinaque faciendi obsidii machinarumque sollertia ad | |
| capienda oppida repertarum cognomentum Πολιορκητής fuit. | 5 |
| Tum ibi in obsidione illa aedes quasdam publice factas, | 2.1 |
| quae extra urbis muros cum paruo praesidio erant, adgredi | |
| et uastare atque absumere igni parabat. In his aedibus erat | 3.1 |
| memoratissima illa imago Ialysi Protogenis manu facta, | |
| inlustris pictoris, cuius operis pulchritudinem praestantiam- | |
| que ira percitus Rodiis inuidebat. Mittunt Rodii ad Deme- | 4.1 |
| trium legatos cum his uerbis: 'Quae, malum,' inquiunt | |
| 'ratiost, ut tu imaginem istam uelis incendio aedium facto | |
| disperdere? Nam si nos omnes superaueris et oppidum hoc | |
| totum ceperis, imagine quoque illa integra et incolumi per | 5 |
| uictoriam potieris; sin uero nos uincere obsidendo nequiueris, | |
| petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello | |
| Rodios uincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse.' | |
| Hoc ubi ex legatis audiuit, obpugnatione desita et imagini et | 5.1 |
| ciuitati pepercit. |