| LIBER SEXTVS DECIMVS | |
| Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri ob- | 16.1.pr.1 |
| seruarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis | |
| ante annis Numantiae ad equites dicta. | |
| Adulescentuli cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμη- | 1.1 |
| μάτιον hoc Graecum, quod adposui, dictum esse a Musonio | |
| philosopho audiebamus et, quoniam uere atque luculente | |
| dictum uerbisque est breuibus et rotundis uinctum, per- | |
| quam libenter memineramus: Ἄν τι πράξῃς καλὸν μετὰ πόνου, | 2.1 |
| ὁ μὲν πόνος οἴχεται, τὸ δὲ καλὸν μένει· ἄν τι ποιήσῃς αἰσχρὸν μετὰ | |
| ἡδονῆς, τὸ μὲν ἡδὺ οἴχεται, τὸ δὲ αἰσχρὸν μένει. | |
| Postea istam ipsam sententiam in Catonis oratione, quam | 3.1 |
| dixit Numantiae apud equites, positam legimus. Quae etsi | |
| laxioribus paulo longioribusque uerbis comprehensa est | |
| praequam illud Graecum, quod diximus, quoniam tamen | |
| prior tempore antiquiorque est, uenerabilior uideri debet. | 5 |
| Verba ex oratione haec sunt: 'Cogitate cum animis uestris: | 4.1 |
| si quid uos per laborem recte feceritis, labor ille a uobis cito | |
| recedet, bene factum a uobis, dum uiuitis, non abscedet; sed | |
| si qua per uoluptatem nequiter feceritis, uoluptas cito ab- | |
| ibit, nequiter factum illud apud uos semper manebit.' | 5 |