| Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et | 16.2.pr.1 |
| quae sit eius legis reprehensio. | |
| Legem esse aiunt disciplinae dialecticae, si de quapiam re | 1.1 |
| quaeratur disputeturque atque ibi quid rogere, ut respon- | |
| deas, tum ne amplius quid dicas, quam id solum, quod es | |
| rogatus, aut aias aut neges; eamque legem qui non seruent | |
| et aut plus aut aliter, quam sunt rogati respondeant, existu- | 5 |
| mantur indoctique esse disputandique morem atque rati- | |
| onem non tenere. Hoc quidem, quod dicunt, in plerisque | 2.1 |
| disputationibus procul dubio fieri oportet. Indefinitus nam- | 3.1 |
| que inexplicabilisque sermo fiet, nisi interrogationibus re- | |
| sponsionibusque simplicibus fuerit determinatus. | |
| Sed enim esse quaedam uidentur, in quibus, si breuiter et | 4.1 |
| ad id, quod rogatus fueris, respondeas, capiare. Nam si quis | 5.1 |
| his uerbis interroget: 'Postulo, uti respondeas, desierisne | |
| facere adulterium an non', utrumcumque dialectica lege re- | |
| sponderis, siue aias seu neges, haerebis in captione, tam- | |
| quam si te dicas adulterum * * * negent; nam qui facere non | 6.1 |
| desiuit, non id necessario etiam fecit. Falsa igitur est species | 7.1 |
| istius captionis et nequaquam procedere ad id potest, ut | |
| conligi concludique possit eum facere adulterium qui se | |
| negauerit facere desisse. Quid autem legis istius propugna- | 8.1 |
| tores in illa captiuncula facient, in qua haerere eos necessum | |
| est, si nihil amplius, quam quod interrogati erunt, respon- | |
| derint? Nam si ita ego istorum aliquem rogem: 'Quicquid | 9.1 |
| non perdidisti, habeasne an non habeas, postulo ut aias | |
| aut neges', utrumcumque breuiter responderit, capietur. | |
| Nam si non habere se negauerit, quod non perdidit, collige- | 10.1 |
| tur oculos eum non habere, quos non perdidit; sin uero | |
| habere se dixerit, colligetur habere eum cornua, quae non | |
| perdidit. Rectius igitur cautiusque ita respondebitur: 'Quic- | 11.1 |
| quid habui, id habeo, si id non perdidi.' Sed huiuscemodi | 12.1 |
| responsio non fit ex ea lege, quam diximus; plus enim, | |
| quam quod rogatus est, respondet. Et propterea id quoque | 13.1 |
| ad eam legem addi solet non esse captiosis interrogationibus | |
| respondendum. |