| Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte | 16.3.pr.1 |
| deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; | |
| uerbaque ipsa Erasistrati super ea re scripta. | |
| Cum Fauorino Romae dies plerumque totos eramus, tene- | 1.1 |
| batque animos nostros homo ille fandi dulcissimus, atque | |
| eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius apti pro- | |
| sequebamur; ita sermonibus usquequaque amoenissimis de- | |
| mulcebat. Tum ad quendam aegrum cum isset uisere nosque | 2.1 |
| cum eo una introissemus multaque ad medicos, qui tum | |
| forte istic erant, ualitudinis eius gratia oratione Graeca | |
| dixisset: 'ac ne hoc quidem mirum' inquit 'uideri debet, | |
| quod, cum antehac semper edundi fuerit adpetens, nunc post | 5 |
| imperatam inediam tridui omnis eius adpetitio pristina | |
| elanguerit. Nam quod Erasistratus scriptum' inquit 'reli- | 3.1 |
| quit, propemodum uerum est: esuritionem faciunt inanes | |
| patentesque intestinorum fibrae et caua intus uentris ac | |
| stomachi uacua et hiantia; quae ubi aut cibo conplentur aut | |
| inanitate diutina contrahuntur et coniuent, tunc loco, in | 5 |
| quem cibus capitur, uel stipato uel adducto uoluntas capi- | |
| endi eius desiderandique restinguitur.' Scythas quoque ait | 4.1 |
| eundem Erasistratum dicere, cum sit usus, ut famem longius | |
| tolerent, fasceis uentrem strictissime circumligare. Ea | |
| uentris conpressione esuritionem posse depelli creditum est. | |
| Haec tum Fauorinus multaque istiusmodi alia adfabilis- | 5.1 |
| sime dicebat; nos autem postea, cum librum forte Erasi- | 6.1 |
| strati legeremus διαιρέσεων primum, id ipsum in eo libro, | |
| quod Fauorinum audiebamus dicere, scriptum offendimus. | |
| Verba Erasistrati ad eam rem pertinentia haec sunt: Ἐλογι- | 7.1 |
| ζόμεθα οὖν παρὰ τὴν ἰσχυρὰν σύμπτωσιν τῆς κοιλίας εἶναι τὴν | |
| σφόδρα ἀσιτίαν· καὶ γὰρ τοῖς ἐπιπλέον ἀσιτοῦσιν κατὰ προαίρεσιν | |
| ἐν τοῖς πρώτοις χρόνοις ἡ πεῖνα παρακολουθεῖ, ὕστερον δὲ οὐκέτι. | |
| Deinde paulum infra: Εἰθισμένοι δέ εἰσιν καὶ οἱ Σκύθαι, ὅταν | 8.1 |
| διά τινα καιρὸν ἀναγκάζωνται ἀσιτεῖν, ζώναις πλατείαις τὴν | |
| κοιλίαν διασφίγγειν, ὡς τῆς πείνης αὐτοὺς ἧττον ἐνοχλούσης· | |
| σχεδὸν δὲ καὶ ὅταν πλήρης κοιλία ᾖ, διὰ τὸ κένωμα ἐν αὐτῇ | |
| μηδὲν εἶναι, διὰ τοῦτο οὐ πεινῶσιν, ὅταν δὲ σφόδρα συμπεπτω- | 5 |
| κυῖα ᾖ, κένωμα οὐκ ἔχει. | |
| In eodem libro Erasistratus uim quandam famis non | 9.1 |
| tolerabilem, quam Graeci βούλιμον appellant, in diebus frigi- | |
| dissimis multo facilius accidere ait, quam cum serenum | |
| atque placidum est, atque eius rei causas, cur is morbus in | |
| eo plerumque tempore oriatur, nondum sibi esse compertas | 5 |
| dicit. Verba, quibus id dicit, haec sunt: Ἄπορον δὲ καὶ | 10.1 |
| δεόμενον ἐπισκέψεως καὶ ἐπὶ τούτου καὶ ἐπὶ τῶν λοιπῶν βουλιμι- | |
| ώντων, διὰ τί ἐν τοῖς ψύχεσιν μᾶλλον τὸ σύμπτωμα τοῦτο γίνεται | |
| ἢ ἐν ταῖς εὐδίαις. |