| Quo ritu quibusque uerbis fetialis populi Romani bellum indicere | 16.4.pr.1 |
| solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in | |
| quae uerba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus | |
| sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo | |
| frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiuran- | 5 |
| dum remitti aecum esset. | |
| Cincius in libro tertio de re militari fetialem populi | 1.1 |
| Romani bellum indicentem hostibus telumque in agrum | |
| eorum iacientem hisce uerbis uti scripsit: 'Quod populus | |
| Hermundulus hominesque populi Hermunduli aduersus | |
| populum Romanum bellum fecere deliqueruntque quodque | 5 |
| populus Romanus cum populo Hermundulo <hominibusque | |
| Hermundulis> bellum iussit, ob eam rem ego populusque | |
| Romanus populo Hermundulo hominibusque Hermundulis | |
| bellum dico facioque.' | |
| Item in libro eiusdem Cincii de re militari quinto ita scri- | 2.1 |
| ptum est: 'Cum dilectus antiquitus fieret et milites scriberen- | |
| tur, iusiurandum eos tribunus militaris adigebat in uerba | |
| haec: "C. Laelii C. fili consulis L. Cornelii P. fili consulis in | |
| exercitu decemque milia passuum prope furtum non facies | 5 |
| dolo malo solus neque cum pluribus pluris nummi argentei | |
| in dies singulos; extraque hastam, hastile, ligna, poma, | |
| pabulum, utrem, follem, faculam si quid ibi inueneris sus- | |
| tulerisue, quod tuum non erit, quod pluris nummi argentei | |
| erit, uti tu ad C. Laelium C. filium consulem Luciumue | 10 |
| Cornelium P. filium consulem siue quem ad uter eorum | |
| iusserit, proferes aut profitebere in triduo proximo, quid- | |
| quid inueneris sustulerisue dolo malo, aut domino suo, | |
| cuium id censebis esse, reddes, uti quod recte factum esse | |
| uoles." | 15 |
| 'Militibus autem scriptis dies praefinibatur, quo die ad- | 3.1 |
| essent et citanti consuli responderent; deinde ita concipi- | 4.1 |
| ebatur iusiurandum, ut adessent, his additis exceptionibus: | |
| "nisi harunce quae causa erit: funus familiare feriaeue deni- | |
| cales, quae non eius rei causa in eum diem conlatae sint, | |
| quo is eo die minus ibi esset, morbus sonticus auspiciumue, | 5 |
| quod sine piaculo praeterire non liceat, sacrificiumue anni- | |
| uersarium, quod recte fieri non possit, nisi ipsus eo die ibi | |
| sit, uis hostesue, status condictusue dies cum hoste; si cui | |
| eorum harunce quae causa erit, tum se postridie, quam per | |
| eas causas licebit, eo die uenturum aditurumque eum, qui | 10 |
| eum pagum, uicum, oppidumue delegerit".' | |
| Item in eodem libro uerba haec sunt: 'Miles cum die, | 5.1 |
| qui prodictus est, aberat neque excusatus erat, infrequens | |
| notabatur.' | |
| Item in libro sexto hoc scriptum est: 'Alae dictae exerci- | 6.1 |
| tus equitum ordines, quod circum legiones dextra sinistra- | |
| que tamquam alae in auium corporibus locabantur. In | |
| legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes | |
| decem.' | 5 |