| 'Vestibulum' quid significet; deque eius uocabuli rationibus. | 16.5.pr.1 |
| Pleraque sunt uocabula, quibus uulgo utimur neque | 1.1 |
| tamen liquido scimus, quid ea proprie atque uere significent, | |
| sed incompertam et uulgariam traditionem rei non explora- | |
| tae secuti uidemur magis dicere, quod uolumus, quam dici- | |
| mus: sicuti est 'uestibulum' uerbum in sermonibus celebre | 5 |
| atque obuium, non omnibus tamen, qui illo facile utuntur, | |
| satis spectatum. Animaduerti enim quosdam hautquaquam | 2.1 |
| indoctos uiros opinari uestibulum esse partem domus pri- | |
| morem, quam uulgus 'atrium' uocat. C. Aelius Gallus in | 3.1 |
| libro de significatione uerborum, quae ad ius ciuile pertinent, | |
| secundo uestibulum esse dicit non in ipsis aedibus neque | |
| partem aedium, sed locum ante ianuam domus uacuum, per | |
| quem a uia aditus accessusque ad aedis est, cum dextra | 5 |
| sinistraque ianuam tectaque sunt uiae iuncta atque ipsa | |
| ianua procul a uia est area uacanti intersita. | |
| Quae porro huic uocabulo ratio sit, quaeri multum solet; | 4.1 |
| sed quae scripta legi, ea ferme omnia inconcinna atque ab- | |
| surda uisa sunt. Quod Sulpicium autem Apollinarem memini | 5.1 |
| dicere, uirum eleganti scientia ornatum, huiuscemodi est: | |
| '"Ve" particula, sicuti quaedam alia, tum intentionem signi- | |
| ficat, tum minutionem. Nam "uetus" et "uehemens", al- | 6.1 |
| terum ab aetatis magnitudine compositum elisumque est, | |
| alterum a mentis ui atque impetu dicitur. "Vescum" autem, | |
| quod ex "ue" particula et "esca" copulatum est, utriusque | |
| diuersae significationis uim capit. Aliter enim Lucretius | 7.1 |
| "uescum salem" dicit ex edendi intentione, aliter Lucilius | |
| "uescum" appellat cum edendi fastidio. Qui domos igitur | 8.1 |
| amplas antiquitus faciebant, locum ante ianuam uacuum | |
| relinquebant, qui inter fores domus et uiam medius esset. | |
| In eo loco, qui dominum eius domus salutatum uenerant, | 9.1 |
| priusquam admitterentur, consistebant et neque in uia | |
| stabant neque intra aedis erant. Ab illa ergo grandis loci | 10.1 |
| consistione et quasi quadam stabulatione uestibula appel- | |
| lata sunt spatia, sicuti diximus, grandia ante fores aedium | |
| relicta, in quibus starent, qui uenissent, priusquam in | |
| domum intromitterentur. Meminisse autem debebimus id | 11.1 |
| uocabulum non semper a ueteribus scriptoribus proprie, sed | |
| per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita | |
| sunt factae, ut ab ista, de qua diximus, proprietate non | |
| longe desciuerint, sicut illud in sexto Vergilii: | 5 |
| uestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci | |
| Luctus et ultrices posuere cubilia Curae; | |
| non enim uestibulum priorem partem domus infernae esse | 12.1 |
| dicit, quod obrepere potest, tamquam si ita dicatur, sed loca | |
| duo demonstrat extra Orci fores, "uestibulum" et "fauces", | |
| ex quibus uestibulum appellat ante ipsam domum et ante | |
| ipsa Orci penetralia, fauces autem uocat iter angustum, | 5 |
| per quod ad uestibulum adiretur.' |