| Hostiae, quae dicuntur 'bidentes', quid sint et quam ob causam ita | 16.6.pr.1 |
| appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae. | |
| Redeuntes Graecia Brundisium nauem aduertimus. Ibi | 1.1 |
| quispiam linguae Latinae litterator Roma a Brundisinis | |
| accersitus experiundum sese uulgo dabat. Imus ad eum | 2.1 |
| nos quoque oblectamenti gratia; erat enim fessus atque | |
| languens animus de aestu maris. Legebat barbare inscite- | 3.1 |
| que Vergilii septimum, in quo libro hic uersus est: | |
| centum lanigeras mactabat rite bidentis, | |
| et iubebat rogare se, si quis quid omnium rerum uellet | 4.1 |
| discere. Tum ego indocti hominis confidentiam demiratus: | 5.1 |
| 'docesne' inquam 'nos, magister, cur bidentes dicantur?' | |
| '"Bidentes"' inquit 'oues appellatae, idcircoque "lani- | 6.1 |
| geras" dixit, ut oues planius demonstraret.' 'Posthac' inquam | 7.1 |
| 'uidebimus, an oues solae, ut tu ais, bidentes dicantur et | |
| an Pomponius, atellanarum poeta, in Gallis transalpinis | |
| errauerit, cum hoc scripsit: | |
| Mars, tibi uoueo facturum, si umquam redierit, | 5 |
| bidenti uerre, | |
| sed nunc ego a te rogaui, ecquam scias esse huiusce uocabuli | 8.1 |
| rationem.' Atque ille nihil cunctatus, sed nimium quantum | 9.1 |
| audacter 'oues' inquit '"bidentes" dictae, quod duos | |
| tantum dentes habeant.' 'Vbi terrarum, quaeso te,' inquam | 10.1 |
| 'duos solos per naturam dentes habere ouem uidisti? osten- | |
| tum enim est et piaculis factis procurandum.' Tum ille | 11.1 |
| permotus mihi et inritatus 'quaere' inquit 'ea potius, quae | |
| ex grammatico quaerenda sunt; nam de ouium dentibus | |
| opiliones percontantur.' Facetias nebulonis hominis risi et | 12.1 |
| reliqui. | |
| P. autem Nigidius in libro, quem de extis composuit, | |
| 'bidentes' appellari ait non oues solas, sed omnes bimas | |
| hostias, neque tamen dixit apertius, cur bidentes; sed, quod | 13.1 |
| ultro existumabamus, id scriptum inuenimus in commen- | |
| tariis quibusdam ad ius pontificum pertinentibus 'bidennes' | |
| primo dictas 'd' littera inmissa quasi biennes, tum longo usu | |
| loquendi corruptam uocem esse et ex bidennibus bidentes | 5 |
| factum, quoniam id uidebatur esse dictu facilius leniusque. | |
| Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non uidetur | 14.1 |
| ignorasse, in quarto librorum, quos de Vergilio fecit, 'biden- | |
| tes' appellari scripsit hostias, quae per aetatem duos dentes | |
| altiores haberent. Verba illius ipsa posui: 'Quae "bidens" | 15.1 |
| est' inquit 'hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his | |
| duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate | |
| in maiorem transcendisse.' Haec Hygini opinio an uera sit, | |
| non argumentis, sed oculis iudicari potest. | 5 |