| Quod Laberius uerba pleraque licentius petulantiusque finxit; et | 16.7.pr.1 |
| quod multis item uerbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri | |
| solet. | |
| Laberius in mimis, quos scriptitauit, oppido quam uerba | 1.1 |
| finxit praelicenter. Nam et 'mendicimonium' dicit et | 2.1 |
| 'moechimonium' et 'adulterionem' 'adulteritatem'que pro | |
| 'adulterio' et 'depudicauit' pro 'stuprauit' et 'abluuium' pro | |
| 'diluuio' et, quod in mimo ponit, quem Cophinum inscripsit, | |
| 'manuatus est' pro 'furatus est' et item in Fullone furem | 3.1 |
| 'manuarium' appellat: | |
| 'manuari,' inquit 'pudorem perdidisti', | |
| multaque alia huiuscemodi nouat. Neque non obsoleta quoque | 4.1 |
| et maculantia ex sordidiore uulgi usu ponit, quale est | |
| in Staminariis: | |
| tollet bona fide uos Orcus nudas in catomum. | |
| Et 'elutriare lintea' et 'lauandaria' dicit, quae ad lauan- | 5.1 |
| dum sint data, et: | |
| 'coicior' inquit 'in fullonicam', | |
| et | |
| quid properas? ecquid praecurris Calidoniam? | 5 |
| Item in Restione 'talabarriunculos' dicit, quos uulgus 'tala- | 6.1 |
| barriones'; item in Compitalibus: | 7.1 |
| malas malaxaui; | |
| item in Cacomnemone: | 8.1 |
| 'hic est' inquit | |
| 'ille gurdus, quem ego me abhinc menses duos ex Africa | |
| uenientem excepisse tibi narraui.' | |
| Item in mimo, qui inscribitur Natalicius, 'cippum' dicit et | 9.1 |
| 'obbam' et 'camellam' et 'pittacium' et 'capitium': | |
| 'induis' inquit 'capitium tunicae pittacium.' | |
| Praeterea in Anna Peranna 'gubernium' pro 'gubernatore' | 10.1 |
| et 'planum' pro 'sycophanta' et 'nanum' pro 'pumilione' | |
| dicit; quamquam 'planum' pro 'sycophanta' M. quoque | |
| Cicero in oratione scriptum reliquit, quam pro Cluentio | |
| dixit. Atque item in mimo, qui Saturnalia inscriptus est, | 11.1 |
| 'botulum' pro 'farcimine' appellat et 'hominem leuennam' | |
| pro 'leui'. Item in Necyomantia 'cocionem' peruulgate dicit, | 12.1 |
| quem ueteres 'arillatorem' dixerunt. Verba Laberi haec | |
| sunt: | |
| duas uxores? hercle hoc plus negoti est, inquit cocio; | |
| sex aediles uiderat. | 5 |
| Sed enim in mimo, quem inscripsit Alexandream, eodem | 13.1 |
| quidem, quo uulgus, sed probe Latineque usus est Graeco | |
| uocabulo: 'emplastrum' enim dixit οὐθετέρως, non genere | |
| feminino, ut isti nouicii semidocti. Verba ex eo mimo ad- | 14.1 |
| posui: | |
| quid est ius iurandum? emplastrum aeris alieni. |