| Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod 'axioma' | 16.8.pr.1 |
| dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina | |
| dialectica traduntur. | |
| Cum in disciplinas dialecticas induci atque imbui uel- | 1.1 |
| lemus, necessus fuit adire atque cognoscere, quas uocant | |
| dialectici εἰσαγωγάς. Tum, quia in primo περὶ ἀξιωμάτων | 2.1 |
| discendum, quae M. Varro alias 'profata', alias 'proloquia' | |
| appellat, commentarium de proloquiis L. Aelii, docti hominis, | |
| qui magister Varronis fuit, studiose quaesiuimus eumque in | |
| Pacis bibliotheca repertum legimus. Sed in eo nihil edocen- | 3.1 |
| ter neque ad instituendum explanate scriptum est, fecisse- | |
| que uidetur eum librum Aelius sui magis admonendi, quam | |
| aliorum docendi gratia. | |
| Redimus igitur necessario ad Graecos libros. Ex quibus | 4.1 |
| accepimus ἀξίωμα esse his uerbis: λεκτὸν αὐτοτελὲς ἀπόφαντον | |
| ὅσον ἐφ’ αὑτῷ. Hoc ego supersedi uertere, quia nouis et in- | 5.1 |
| conditis uocibus utendum fuit, quas pati aures per insolen- | |
| tiam uix possent. Sed M. Varro in libro de lingua Latina ad | 6.1 |
| Ciceronem quarto uicesimo expeditissime ita finit: 'Pro- | |
| loquium est sententia, in qua nihil desideratur.' | |
| Erit autem planius, quid istud sit, si exemplum eius | 7.1 |
| dixerimus. Ἀξίωμα igitur, siue id 'proloquium' dicere placet, | |
| huiusmodi est: 'Hannibal Poenus fuit'; 'Scipio Numantiam | |
| deleuit'; 'Milo caedis damnatus est'; 'neque bonum est | |
| uoluptas neque malum'; et omnino, quicquid ita dicitur | 8.1 |
| plena atque perfecta uerborum sententia, ut id necesse sit | |
| aut uerum aut falsum esse, id a dialecticis ἀξίωμα appella- | |
| tum est, a M. Varrone, sicuti dixi, 'proloquium', a M. autem | |
| Cicerone 'pronuntiatum', quo ille tamen uocabulo tantisper | 5 |
| uti se adtestatus est, 'quoad melius' inquit 'inuenero.' | |
| Sed quod Graeci συνημμένον ἀξίωμα dicunt, id alii nostro- | 9.1 |
| rum 'adiunctum', alii 'conexum' dixerunt. Id 'conexum' | |
| tale est: 'si Plato ambulat, Plato mouetur'; 'si dies est, sol | |
| super terras est'. Item quod illi συμπεπλεγμένον, nos uel | 10.1 |
| 'coniunctum' uel 'copulatum' dicimus, quod est huiusce- | |
| modi: 'P. Scipio, Pauli filius, et bis consul fuit et triumphauit | |
| et censura functus est et collega in censura L. Mummii fuit'. | |
| In omni autem coniuncto si unum est mendacium, etiamsi | 11.1 |
| cetera uera sunt, totum esse mendacium dicitur. Nam si ad | |
| ea omnia, quae de Scipione illo uera dixi, addidero 'et | |
| Hannibalem in Africa superauit', quod est falsum, uniuersa | |
| quoque illa, quae coniuncte dicta sunt, propter hoc unum, | 5 |
| quod falsum accesserit, quia simul dicentur, uera non erunt. | |
| Est item aliud, quod Graeci διεζευγμένον ἀξίωμα, nos | 12.1 |
| 'disiunctum' dicimus. Id huiuscemodi est: 'aut malum est | |
| uoluptas aut bonum aut neque bonum neque malum est'. | |
| Omnia autem, quae disiunguntur, pugnantia esse inter sese | 13.1 |
| oportet, eorumque opposita, quae ἀντικείμενα Graeci dicunt, | |
| ea quoque ipsa inter se aduersa esse. Ex omnibus, quae | |
| disiunguntur, unum esse uerum debet, falsa cetera. Quod si | 14.1 |
| aut nihil omnium uerum aut omnia pluraue, quam unum, | |
| uera erunt aut quae disiuncta sunt, non pugnabunt aut | |
| quae opposita eorum sunt, contraria inter sese non erunt, | |
| tunc id disiunctum mendacium est et appellatur παρα- | 5 |
| διεζευγμένον, sicuti hoc est, in quo, quae opposita, non sunt | |
| contraria: 'aut curris aut ambulas aut stas'. Nam ipsa | |
| quidem inter se aduersa sunt, sed opposita eorum non | |
| pugnant; 'non ambulare' enim et 'non stare' et 'non currere' | |
| contraria inter sese non sunt, quoniam 'contraria' ea dicun- | 10 |
| tur, quae simul uera esse non queunt; possis enim simul | |
| eodemque tempore neque ambulare neque stare neque | |
| currere. | |
| Sed hoc iam breue ex dialectica libamentum dedisse nunc | 15.1 |
| satis erit, atque id solum addendum admonendumque est, | 16.1 |
| quod huius disciplinae studium atque cognitio in principiis | |
| quidem taetra et aspernabilis insuauisque esse et inutilis | |
| uideri solet, sed, ubi aliquantum processeris, tum denique et | |
| emolumentum eius in animo tuo dilucebit, et sequetur quae- | 5 |
| dam discendi uoluptas insatiabilis, cui sane nisi modum | 17.1 |
| feceris, periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu | |
| quoque in illis dialecticae gyris atque maeandris tamquam | |
| apud Sirenios scopulos consenescas. |