| Quid significet uerbum in libris ueterum creberrime positum 'susque | 16.9.pr.1 |
| deque'. | |
| 'Susque deque fero' <aut 'susque deque sum'> aut 'susque | 1.1 |
| deque habeo'—his enim omnibus modis dicitur—uerbum | |
| est ex hominum doctorum sermonibus. In poematis quoque | |
| et in epistulis ueterum scriptum est plurifariam; sed facilius | 2.1 |
| reperias, qui id uerbum ostentent, quam qui intellegant. | |
| Ita plerique nostrum, quae remotiora uerba inuenimus, | |
| dicere ea properamus, non discere. Significat autem 'sus- | 3.1 |
| que deque ferre' animo aequo esse et, quod accidit, non | |
| magni pendere atque interdum neglegere et contemnere et | |
| propemodum id ualet, quod dicitur Graece ἀδιαφορεῖν. | |
| Laberius in Compitalibus: | 4.1 |
| nunc tu lentu's, nunc tu susque deque fers; | |
| mater familias tua in lecto aduerso sedet, | |
| seruos sextantis utitur nefariis | |
| uerbis. | 5 |
| M. Varro in Sisenna uel de historia: 'Quod si non horum | 5.1 |
| omnium similia essent principia ac postprincipia, susque | |
| deque esset.' Lucilius in tertio: | 6.1 |
| uerum haec ludus ibi susque omnia deque fuerunt, | |
| susque haec deque fuere, inquam, omnia, ludus iocusque; | |
| illud opus durum, ut Setinum accessimus finem: | |
| αἰγίλιποι montes, Aetnae omnes, asperi Athones. | 5 |