| Quid sint 'proletarii', quid 'capite censi'; quid item sit in XII tabulis | 16.10.pr.1 |
| 'adsiduus'; et quae eius uocabuli ratio sit. | |
| Otium erat quodam die Romae in foro a negotiis et laeta | 1.1 |
| quaedam celebritas feriarum, legebaturque in consessu forte | |
| conplurium Ennii liber ex annalibus. In eo libro uersus hi | |
| fuerunt: | |
| proletarius publicitus scutisque feroque | 5 |
| ornatur ferro; muros urbemque forumque | |
| excubiis curant. | |
| Tum ibi quaeri coeptum est, quid esset proletarius. | 2.1 |
| Atque | 3.1 |
| ego aspiciens quempiam in eo circulo ius ciuile callentem, | |
| familiarem meum, rogabam, ut id uerbum nobis enarraret, | |
| et, cum illic se iuris, non rei grammaticae peritum esse | 4.1 |
| respondisset, 'eo maxime' inquam 'te dicere hoc oportet, | |
| quando, ut praedicas, peritus iuris es. Nam Q. Ennius | 5.1 |
| uerbum hoc ex duodecim tabulis uestris accepit, in quibus, | |
| si recte commemini, ita scriptum est: "Adsiduo uindex | |
| adsiduus esto. Proletario ciui quis uolet uindex esto." | |
| Petimus igitur, ne annalem nunc Q. Ennii, sed duodecim | 6.1 |
| tabulas legi arbitrere et, quid sit in ea lege "proletarius ciuis," | |
| interpretere.' 'Ego uero' inquit ille 'dicere atque interpretari | 7.1 |
| hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem. Sed | 8.1 |
| enim cum "proletarii" et "adsidui" et "sanates" et "uades" | |
| et "subuades" et "uiginti quinque asses" et "taliones" | |
| furtorumque quaestio "cum lance et licio" euanuerint omnis- | |
| que illa duodecim tabularum antiquitas nisi in legis actionibus | 5 |
| centumuiralium causarum lege Aebutia lata consopita sit, | |
| studium scientiamque ego praestare debeo iuris et legum | |
| uocumque earum, quibus utimur.' | |
| Tum forte quadam Iulium Paulum, poetam memoriae | 9.1 |
| nostrae doctissimum, praetereuntem conspeximus. Is a nobis | 10.1 |
| salutatur rogatusque, uti de sententia deque ratione istius | |
| uocabuli nos doceret: 'qui in plebe' inquit 'Romana tenuis- | |
| simi pauperrimique erant neque amplius quam mille quin- | |
| gentum aeris in censum deferebant, "proletarii" appellati | 5 |
| sunt, qui uero nullo aut perquam paruo aere censebantur, | |
| "capite censi" uocabantur; extremus autem census capite | |
| censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque. Sed | 11.1 |
| quoniam res pecuniaque familiaris obsidis uicem pignerisque | |
| esse apud rempublicam uidebatur amorisque in patriam | |
| fides quaedam in ea firmamentumque erat, neque proletarii | |
| neque capite censi milites nisi in tumultu maximo scribe- | 5 |
| bantur, quia familia pecuniaque his aut tenuis aut nulla | |
| esset. Proletariorum tamen ordo honestior aliquanto et re et | 12.1 |
| nomine quam capite censorum fuit: nam et asperis reipub- | 13.1 |
| licae temporibus, cum iuuentutis inopia esset, in militiam | |
| tumultuariam legebantur, armaque is sumptu publico praebe- | |
| bantur, et non capitis censione, sed prosperiore uocabulo | |
| a munere officioque prolis edendae appellati sunt, quod, cum | 5 |
| re familiari parua minus possent rempublicam iuuare, sub- | |
| olis tamen gignendae copia ciuitatem frequentarent. Capite | 14.1 |
| censos autem primus C. Marius, ut quidam ferunt, bello | |
| Cimbrico difficillimis reipublicae temporibus uel potius, ut | |
| Sallustius ait, bello Iugurthino milites scripsisse traditur, | |
| cum id factum ante in nulla memoria exstaret. "Adsiduus" | 15.1 |
| in XII tabulis pro locuplete et facile facienti dictus aut ab | |
| assiduis id est aere dando, cum id tempora reipublicae | |
| postularent, aut a muneris pro familiari copia faciendi ad- | |
| siduitate.' | 5 |
| Verba autem Sallusti in historia Iugurthina de C. Mario | 16.1 |
| consule et de capite censis haec sunt: 'Ipse interea milites | |
| scribere non more maiorum nec ex classibus, sed ut libido | |
| cuiusque erat, capite censos plerosque. Id factum alii inopia | |
| bonorum, alii per ambitionem consulis memorabant, quod | 5 |
| ab eo genere celebratus auctusque erat et homini potentiam | |
| quaerenti egentissimus quisque oportunissimus.' |