| Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in | 16.11.pr.1 |
| Syrtibus Africanis colebant. | |
| Gens in Italia Marsorum orta esse fertur a Circae filio. | 1.1 |
| Propterea Marsis hominibus, quorum dumtaxat familiae | 2.1 |
| cum externis cognationibus nondum etiam permixtae cor- | |
| ruptaeque sunt, ui quadam genitali datum, ut et serpentium | |
| uirulentorum domitores sint et incentionibus herbarumque | |
| sucis faciant medelarum miracula. | 5 |
| Hac eadem ui praeditos esse quosdam uidemus, qui Psylli | 3.1 |
| uocantur. Quorum super nomine et genere cum in ueteribus | |
| litteris quaesissem, in quarto denique Herodoti libro fabu- | |
| lam de Psyllis hanc inuenimus: Psyllos quondam fuisse in | 4.1 |
| terra Africa conterminos Nasamonibus Austrumque in fini- | |
| bus eorum quodam in tempore perquam ualidum ac diuti- | |
| num flauisse; eo flatu aquam omnem in locis, in quibus | 5.1 |
| colebant, exaruisse; Psyllos re aquaria defectos eam iniuriam | 6.1 |
| grauiter Austro suscensuisse decretumque fecisse, uti armis | |
| sumptis ad Austrum proinde quasi ad hostem iure belli res | |
| petitum proficiscerentur. Atque ita profectis uentum Au- | 7.1 |
| strum magno spiritus agmine uenisse obuiam eosque uni- | |
| uersos cum omnibus copiis armisque cumulis montibusque | |
| harenarum superuectis operuisse. Eo facto Psyllos ad | 8.1 |
| unum omnis interisse, itaque eorum fines a Nasamonibus | |
| occupatos. |