| De his uocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis | 16.12.pr.1 |
| absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit. | |
| Cloatius Verus in libris, quos inscripsit uerborum a Graecis | 1.1 |
| tractorum, non pauca hercle dicit curiose et sagaciter | |
| conquisita, neque non tamen quaedam futtilia et friuola. | |
| 'Errare' inquit 'dictum est ἀπὸ τοῦ ἔρρειν' uersumque infert | 2.1 |
| Homeri, in quo id uerbum est: | |
| ἔρρ’ ἐκ νήσου θᾶσσον, ἐλέγχιστε ζωόντων. | |
| Item 'alucinari' factum scripsit ex eo, quod dicitur Graece | 3.1 |
| ἀλύειν, unde 'elucum' quoque esse dictum putat 'a' littera in | |
| 'e' uersa tarditatem quandam animi et stuporem, qui aluci- | |
| nantibus plerumque usu uenit, item 'fascinum' appellatum | 4.1 |
| quasi 'bascanum' et 'fascinare' esse quasi 'bascinare'. | |
| Commode haec sane omnia et conducenter. Sed in libro | 5.1 |
| quarto '"faenerator"' inquit 'appellatus est quasi φαινερά- | |
| τωρ ἀπὸ τοῦ φαίνεσθαι ἐπὶ τὸ χρηστότερον, quoniam id genus | |
| hominum speciem ostentent humanitatis et commodi esse | |
| uideantur inopibus nummos desiderantibus', idque dixisse | 6.1 |
| ait Hypsicraten quempiam grammaticum, cuius libri sane | |
| nobiles sunt super his, quae a Graecis accepta sunt. Siue hoc | |
| autem ipse Cloatius siue nescio quis alius nebulo effutiuit, | |
| nihil potest dici insulsius. '"Faenerator"' enim, sicuti M. | 7.1 |
| Varro in libro tertio de sermone Latino scripsit, 'a faenore est | |
| nominatus'; 'faenus' autem dictum ait 'a fetu et quasi a | |
| fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis'. Id- | 8.1 |
| circo et M. Catonem et ceteros aetatis eius 'feneratorem' sine | |
| 'a' littera pronuntiasse tradit, sicuti 'fetus' ipse et 'fecundi- | |
| tas' appellata. |