| Quid sit 'municipium' et quid a 'colonia' differat; et quid sint | 16.13.pr.1 |
| 'municipes' quaeque sit eius uocabuli ratio ac proprietas; atque | |
| inibi, quod diuus Hadrianus in senatu de iure atque uocabulo | |
| municipum uerba fecit. | |
| 'Municipes' et 'municipia' uerba sunt dictu facilia et usu | 1.1 |
| obuia, et neutiquam reperias, qui haec dicit, quin scire se | |
| plane putet, quid dicat. Sed profecto aliud est, atque aliter | |
| dicitur. Quotus enim fere nostrum est, qui, cum ex colonia | 2.1 |
| populi Romani sit, non et se municipem esse et populares | |
| suos municipes esse dicat, quod est a ratione et a ueritate | |
| longe auersum? Sic adeo et municipia quid et quo iure sint | 3.1 |
| quantumque a colonia differant, ignoramus existimamusque | |
| meliore condicione esse colonias quam municipia. | |
| De cuius opinionis tam promiscae erroribus diuus | 4.1 |
| Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus, unde ipse | |
| ortus fuit, in senatu habuit, peritissime disseruit mirarique | |
| se ostendit, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia | |
| municipia antiqua, in quibus Vticenses nominat, cum suis | 5 |
| moribus legibusque uti possent, in ius coloniarum mutari | |
| gestiuerint. Praenestinos autem refert maximo opere a | 5.1 |
| Tiberio imperatore petisse orasseque, ut ex colonia in muni- | |
| cipii statum redigerentur, idque illis Tiberium pro referenda | |
| gratia tribuisse, quod in eorum finibus sub ipso oppido ex | |
| capitali morbo reualuisset. | 5 |
| Municipes ergo sunt ciues Romani ex municipiis legibus | 6.1 |
| suis et suo iure utentes, muneris tantum cum populo | |
| Romano honorari participes, a quo munere capessendo ap- | |
| pellati uidentur, nullis aliis necessitatibus neque ulla populi | |
| Romani lege adstricti, nisi in quam populus eorum fundus | 5 |
| factus est. Primos autem municipes sine suffragii iure | 7.1 |
| Caerites esse factos accepimus concessumque illis, ut ciuitatis | |
| Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen | |
| atque oneribus uacarent pro sacris bello Gallico receptis | |
| custoditisque. Hinc 'tabulae Caerites' appellatae uersa uice, | 5 |
| in quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis | |
| priuabant. | |
| Sed coloniarum alia necessitudo est; non enim ueniunt | 8.1 |
| extrinsecus in ciuitatem nec suis radicibus nituntur, sed ex | |
| ciuitate quasi propagatae sunt et iura institutaque omnia | |
| populi Romani, non sui arbitrii, habent. Quae tamen con- | 9.1 |
| dicio, cum sit magis obnoxia et minus libera, potior tamen | |
| et praestabilior existimatur propter amplitudinem maiesta- | |
| temque populi Romani, cuius istae coloniae quasi effigies | |
| paruae simulacraque esse quaedam uidentur, et simul quia | 5 |
| obscura oblitterataque sunt municipiorum iura, quibus uti | |
| iam per ignotitiam non queunt. |