| Quod M. Cato differre dixit 'properare' et 'festinare'; et quam | 16.14.pr.1 |
| incommode Verrius Flaccus uerbi, quod est 'festinat', ἔτυμον | |
| interpretatus sit. | |
| 'Festinare' et 'properare' idem significare atque in ean- | 1.1 |
| dem rem dici uidentur. Sed M. Cato id differre existimat | 2.1 |
| eaque hoc modo diuisa—uerba sunt ipsius ex oratione, quam | |
| de suis uirtutibus habuit—: 'Aliud est properare, aliud festi- | |
| nare. Qui unum quid mature transigit, is properat; qui | |
| multa simul incipit neque perficit, is festinat.' | 5 |
| Verrius Flaccus rationem dicere uolens differentiae huius | 3.1 |
| '"festinat"' inquit 'a fando dicitur, quoniam isti ignauiores, | |
| qui nihil perficere possunt, plus uerborum quam operae | |
| habent.' Sed id nimis coactum atque absurdum uidetur, | 4.1 |
| neque tanti momenti esse potest prima in utroque uerbo | |
| littera, ut propter eam unam tam diuersa uerba 'festinare' | |
| et 'fari' eadem uideri debeant. Commodius autem propiusque | 5.1 |
| uisum est 'festinare' esse quasi 'fessum esse'. Nam qui | |
| multis simul rebus properandis defessus est, is iam non | |
| properat, set festinat. |