Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis 15.24.pr.1
Latinis iudicarit.
  Sedigitus in libro, quem scripsit de poetis, quid de his 1.1
sentiat, qui comoedias fecerunt, et quem praestare ex
omnibus ceteris putet ac deinceps, quo quemque in loco et
honore ponat, his uersibus suis demonstrat:
    multos incertos certare hanc rem uidimus, 5
    palmam poetae comico cui deferant.
    eum meo iudicio errorem dissoluam tibi,
    ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat.
    Caecilio palmam Statio do comico.
    Plautus secundus facile exuperat ceteros. 10
    dein Naeuius, qui feruet, pretio in tertiost.
    si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio.
    post insequi Licinium facio Atilium.
    in sexto consequetur hos Terentius,
    Turpilius septimum, Trabea octauum optinet, 15
    nono loco esse facile facio Luscium.
    decimum addo causa antiquitatis Ennium.