| 'Agrippas' a partus aegri et inprosperi uitio appellatos; deque his | 16.16.pr.1 |
| deabus, quae uocantur 'Prorsa' et 'Postuerta'. | |
| Quorum in nascendo non caput, sed pedes primi ex- | 1.1 |
| stiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, | |
| 'Agrippae' appellati uocabulo ab aegritudine et pedibus con- | |
| ficto. Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo | 2.1 |
| nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed | |
| ut arboris. Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput | 3.1 |
| stirpem atque caudicem. 'Quando igitur' inquit 'contra | 4.1 |
| naturam forte conuersi in pedes brachiis plerumque diductis | |
| retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius | |
| periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae | |
| duabus Carmentibus, quarum altera "Postuerta" cogno- | 5 |
| minatast, "Prorsa" altera a recti peruersique partus et | |
| potestate et nomine.' |