Quae ratio uocabuli sit agri Vaticani.
|
16.17.pr.1
|
Et agrum Vaticanum et eiusdem agri deum praesidem
|
1.1
|
appellatum acceperamus a uaticiniis, quae ui atque in-
|
|
stinctu eius dei in eo agro fieri solita essent. Sed praeter
|
2.1
|
hanc causam M. Varro in libris diuinarum aliam esse tradit
|
|
istius nominis rationem: 'Nam sicut Aius' inquit 'deus ap-
|
|
pellatus araque ei statuta est, quae est infima noua uia,
|
|
quod eo in loco diuinitus uox edita erat, ita Vaticanus deus
|
5
|
nominatus, penes quem essent uocis humanae initia, quon-
|
|
iam pueri, simul atque parti sunt, eam primam uocem
|
|
edunt, quae prima in Vaticano syllabast idcircoque "uagire"
|
|
dicitur exprimente uerbo sonum uocis recentis.'
|
|