| Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae | 16.18.pr.1 |
| ὀπτική appellatur, et item alia, quae κανονική, et tertia itidem, | |
| quae dicitur μετρική. | |
| Pars quaedam geometriae ὀπτική appellatur, quae ad | 1.1 |
| oculos pertinet, pars altera, quae ad auris, κανονική uocatur, | |
| qua musici ut fundamento artis suae utuntur. Vtraque | 2.1 |
| harum spatiis et interuallis linearum et ratione numerorum | |
| constat. | |
| Ὀπτική facit multa demiranda id genus, ut in speculo uno | 3.1 |
| imagines unius rei plures appareant; item ut speculum in | |
| loco certo positum nihil imaginet, aliorsum translatum faciat | |
| imagines; item si rectus speculum spectes, imago fiat tua | |
| eiusmodi, ut caput deorsum uideatur, pedes sursum. Reddit | 5 |
| etiam causas ea disciplina, cur istae quoque uisiones fallant, | |
| ut quae in aqua conspiciuntur, maiora ad oculos fiant, quae | |
| procul ab oculis sunt, minora. | |
| Κανονική autem longitudines et altitudines uocis emetitur. | 4.1 |
| Longior mensura uocis ῥυθμός dicitur, altior μέλος. Est et | 5.1 |
| alia species, quae appellatur μετρική, per quam syllabarum | |
| longarum et breuium et mediocrium iunctura et modus con- | |
| gruens cum principiis geometriae aurium mensura exami- | |
| natur. 'Sed haec' inquit M. Varro 'aut omnino non discimus | 6.1 |
| aut prius desistimus, quam intellegamus, cur discenda sint. | |
| Voluptas autem' inquit 'uel utilitas talium disciplinarum | |
| in postprincipiis exsistit, cum perfectae absolutaeque sunt; | |
| in principiis uero ipsis ineptae et insuaues uidentur.' | 5 |