| Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione. | 16.19.pr.1 |
| Celeri admodum et cohibili oratione uocumque filo tereti | 1.1 |
| et candido fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo | |
| Arione. 'Vetus' inquit 'et nobilis Arion cantator fidibus fuit. | 2.1 |
| Is loco et oppido Methymnaeus, terra atque insula omni | 3.1 |
| Lesbius fuit. Eum Arionem rex Corinthi Periander amicum | 4.1 |
| amatumque habuit artis gratia. Is inde a rege proficiscitur | 5.1 |
| terras inclutas Siciliam atque Italiam uisere. Vbi eo uenit | 6.1 |
| auresque omnium mentesque in utriusque terrae urbibus | |
| demulsit, in quaestibus istic et uoluptatibus amoribusque | |
| hominum fuit. Is tum postea grandi pecunia et re bona | 7.1 |
| multa copiosus Corinthum instituit redire, nauem igitur et | 8.1 |
| nauitas ut notiores amicioresque sibi Corinthios delegit.' | |
| Sed eos Corinthios homine accepto nauique in altum pro- | 9.1 |
| uecta praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de | |
| necando Arione. Tum illum ibi pernicie intellecta pecuniam | 10.1 |
| ceteraque sua, ut haberent, dedisse, uitam modo sibi ut | |
| parcerent, orauisse. Nauitas precum eius harum commiseri- | 11.1 |
| tum esse illactenus, ut ei necem adferre per uim suis manibus | |
| temperarent, sed imperauisse, ut iam statim coram desiliret | |
| praeceps in mare. 'Homo' inquit 'ibi territus spe omni uitae | 12.1 |
| perdita id unum postea orauit, ut, priusquam mortem ob- | |
| peteret, induere permitterent sua sibi omnia indumenta et | |
| fides capere et canere carmen casus illius sui consolabile. | |
| Feros et inmanes nauitas prolubium tamen audiendi subit; | 13.1 |
| quod orauerat, impetrat. Atque ibi mox de more cinctus, | 14.1 |
| amictus, ornatus stansque in summae puppis foro carmen, | |
| quod "orthium" dicitur, uoce sublatissima cantauit. Ad | 15.1 |
| postrema cantus cum fidibus ornatuque omni, sicut stabat | |
| canebatque, iecit sese procul in profundum. Nauitae haut- | |
| quaquam dubitantes, quin perisset, cursum, quem facere | |
| coeperant, tenuerunt. Sed nouum et mirum et pium facinus | 16.1 |
| contigit.' Delphinum repente inter undas adnauisse fluitan- | |
| tique sese homini subdidisse et dorso super fluctus edito | |
| uectauisse incolumique eum corpore et ornatu Taenarum in | |
| terram Laconicam deuexisse. Tum Arionem prorsus ex eo | 17.1 |
| loco Corinthum petiuisse talemque Periandro regi, qualis | |
| delphino uectus fuerat, inopinanti sese optulisse eique rem, | |
| sicuti acciderat, narrauisse. Regem istaec parum credidisse, | 18.1 |
| Arionem, quasi falleret, custodiri iussisse, nauitas requisitos | 19.1 |
| ablegato Arione dissimulanter interrogasse, ecquid audis- | |
| sent in his locis, unde uenissent, super Arione; eos dixisse | 20.1 |
| hominem, cum inde irent, in terra Italia fuisse eumque illic | |
| bene agitare et studiis delectationibusque urbium florere at- | |
| que in gratia pecuniaque magna opulentum fortunatumque | |
| esse. Tum inter haec eorum uerba Arionem cum fidibus et | 21.1 |
| indumentis, cum quibus se in salum eiaculauerat, exstitisse, | |
| nauitas stupefactos conuictosque ire infitias non quisse. | 22.1 |
| Eam fabulam dicere Lesbios et Corinthios, atque esse fabulae | 23.1 |
| argumentum, quod simulacra duo aenea ad Taenarum | |
| uiserentur, delphinus uehens et homo insidens. |