| LIBER SEPTIMVS DECIMVS | |
| Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M. Ciceronis | 17.1.pr.1 |
| reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro M. Caelio; et quid | |
| aduersus homines stolidissimos pro eadem sententia uere digneque | |
| dici possit. | |
| Vt quidam fuerunt monstra hominum, quod de dis in- | 1.1 |
| mortalibus impias falsasque opiniones prodiderunt, ita | |
| nonnulli tam prodigiosi tamque uecordes exstiterunt, in | |
| quibus sunt Gallus Asinius et Larcius Licinus, cuius liber | |
| etiam fertur infando titulo Ciceromastix, ut scribere ausi | 5 |
| sint M. Ciceronem parum integre atque inproprie atque | |
| inconsiderate locutum. Atque alia quidem, quae reprehen- | 2.1 |
| derunt, neque dictu neque auditu digna sunt; sed enim hoc, | 3.1 |
| in quo sibimet ipsi praeter cetera esse uisi sunt uerborum | |
| pensitatores subtilissimi, cedo, quale id sit, consideremus. | |
| M. Cicero pro M. Caelio ita scribit: 'Nam quod obiectum | 4.1 |
| est de pudicitia quodque omnium accusatorum non crimini- | |
| bus, sed uocibus maledictisque celebratum est, id numquam | |
| tam acerbe feret M. Caelius, ut eum paeniteat non defor- | |
| mem esse natum.' Non existumant uerbo proprio esse usum, | 5.1 |
| quod ait 'paeniteat', atque id prope ineptum etiam esse | |
| dicunt. 'Nam "paenitere"' inquiunt 'tum dicere solemus, | 6.1 |
| cum, quae ipsi fecimus aut quae de nostra uoluntate nostro- | |
| que consilio facta sunt, ea nobis post incipiunt displicere | |
| sententiamque in iis nostram demutamus'; neminem autem | 7.1 |
| recte ita loqui 'paenitere sese, quod natus sit' aut 'paenitere, | |
| quod mortalis sit' aut 'quod ex offenso forte uulnerato- | |
| que corpore dolorem sentiat', quando istiusmodi rerum nec | |
| consilium sit nostrum nec arbitrium, sed ea ingratis nostris | 5 |
| ui ac necessitate naturae nobis accidant: 'sicut hercle' in- | 8.1 |
| quiunt 'non uoluntarium fuit M. Caelio, quali forma nascere- | |
| tur, cuius eum dixit "non paenitere", tamquam in ea causa | |
| res esset, ut rationem caperet paenitendi.' | |
| Est haec quidem, quam dicunt, uerbi huiusce sententia | 9.1 |
| et 'paenitere' nisi in uoluntariis rebus non probe dicitur, | |
| tametsi antiquiores uerbo ipso alio quoque modo usitati | |
| sunt et 'paenitet' ab eo, quod est 'paene', et 'paenuria' | |
| dixerunt. Sed id aliorsum pertinet atque alio in loco dicetur. | 5 |
| Nunc autem sub hac eadem significatione, quae uulgo | 10.1 |
| nota est, non modo ineptum hoc non est, quod M. Cicero | |
| dixit, sed festiuissimum adeo et facetissimum est. Nam cum | 11.1 |
| aduersarii et obtrectatores M. Caeli, quoniam erat pulchro | |
| corpore, formam eius et faciem in suspiciones inpudicitiae | |
| accerserent, inludens Cicero tam absurdam criminationem, | |
| quod formam, quam natura fecerat, uitio darent, eodem | 5 |
| ipso errore, quem inludebat, sciens usus est et 'non paeni- | |
| tet' inquit 'M. Caelium non deformem esse natum', ut uel | |
| hac ipsa re, quod ita dicebat, obprobraret aduersariis ac per | |
| facetias ostentaret facere eos deridiculum, quod proinde | |
| Caelio formam crimini darent, quasi arbitrium eius fuisset, | 10 |
| quali forma nasceretur. |