| Verba quaedam ex Q. Claudii annalium primo cursim in legendo | 17.2.pr.1 |
| notata. | |
| Cum librum ueteris scriptoris legebamus, conabamur | 1.1 |
| postea memoriae uegetandae gratia indipisci animo ac | |
| recensere, quae in eo libro scripta essent in utrasque existi- | |
| mationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque | |
| hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi | 5 |
| uenisset usus, uerborum sententiarumque elegantium re- | |
| cordationes. Velut haec uerba ex Q. Claudii primo annali, | 2.1 |
| quae meminisse potui, notaui, quem librum legimus biduo | |
| proximo superiore. | |
| 'Arma' inquit 'plerique abiciunt atque inermi inlatebrant | 3.1 |
| sese.' 'Inlatebrant' uerbum poeticum uisum est, sed non | |
| absurdum neque asperum. | |
| 'Ea' inquit 'dum fiunt, Latini subnixo animo <ex uictoria | 4.1 |
| inerti consilium ineunt.' 'Subnixo animo>' quasi sublimi et | |
| supra nixo, uerbum bene significans et non fortuitum; | |
| demonstratque animi altitudinem fiduciamque, quoniam, | |
| quibus innitimur, iis quasi erigimur attollimurque. | 5 |
| 'Domus' inquit 'suas quemque ire iubet et sua omnia | 5.1 |
| frunisci.' '<Frunisci>' rarius quidem fuit in aetate M. Tulli | |
| ac deinceps infra rarissimum, dubitatumque est ab inperitis | |
| antiquitatis, an Latinum foret. Non modo autem Latinum, | 6.1 |
| sed iucundius amoeniusque etiam uerbum est 'fruniscor' | |
| quam 'fruor', et ut 'fatiscor' a 'fateor', ita 'fruniscor' | |
| factum est a 'fruor'. Q. Metellus Numidicus, qui caste pure- | 7.1 |
| que lingua usus Latina uidetur, in epistula, quam exul ad | |
| Domitios misit, ita scripsit: 'Illi uero omni iure atque hones- | |
| tate interdicti, ego neque aqua neque igni careo et summa | |
| gloria fruniscor.' Nouius in atellania, quae Parcus inscripta | 8.1 |
| est, hoc uerbo ita utitur: | |
| quod magno opere quaesiuerunt, id frunisci non queunt. | |
| qui non parsit apud se, . . . frunitus est. | |
| 'Et Romani' inquit 'multis armis et magno commeatu | 9.1 |
| praedaque ingenti copiantur.' '<Copiantur>' uerbum cas- | |
| trense est, nec facile id reperias apud ciuilium causarum | |
| oratores, ex eademque figura est, qua 'lignantur' et 'pabu- | |
| lantur' et 'aquantur'. | 5 |
| 'Sole' inquit 'occaso.' 'Sole occaso' non insuaui uetustate | 10.1 |
| est, si quis aurem habeat non sordidam nec proculcatam; in | |
| duodecim autem tabulis uerbum hoc ita scriptum est: 'Ante | |
| meridiem causam coniciunto, tum peroranto ambo prae- | |
| sentes. Post meridiem praesenti litem addicito. Si ambo | 5 |
| praesentes, sol occasus suprema tempestas esto.' | |
| 'Nos' inquit 'in medium relinquemus.' Vulgus 'in medio' | 11.1 |
| dicit; nam uitium esse istuc putat et, si dicas 'in medium | |
| ponere', id quoque esse soloecon putant; set probabilius | |
| significantiusque sic dici uidebitur, si quis ea uerba non in- | |
| curiose introspiciat; Graece quoque θεῖναι εἰς μέσον, uitium | 5 |
| id non est. | |
| 'Postquam nuntiatum est,' inquit 'ut pugnatum esset | 12.1 |
| in Gallos, id ciuitas grauiter tulit.' 'In Gallos' mundius | |
| subtiliusque est, quam 'cum Gallis' aut 'contra Gallos'; | |
| nam pinguiora haec obsoletioraque sunt. | |
| 'Simul' inquit 'forma, factis, eloquentia, dignitate, acri- | 13.1 |
| monia, confidentia pariter praecellebat, ut facile intellegere- | |
| tur magnum uiaticum ex se atque in se ad rempublicam | |
| euertendam habere.' 'Magnum uiaticum' pro magna facul- | |
| tate et paratu magno noue positum est, uideturque Graecos | 5 |
| secutus, qui ἐφόδιον a sumptu uiae ad aliarum quoque rerum | |
| apparatus traducunt ac saepe ἐφοδίασον pro eo dicunt, quod | |
| est 'institue' et 'instrue'. | |
| 'Nam Marcus' inquit 'Manlius, quem Capitolium seruasse | 14.1 |
| a Gallis supra ostendi cuiusque operam cum M. Furio dicta- | |
| tore apud Gallos cumprime fortem atque exsuperabilem | |
| respublica sensit, is et genere et ui et uirtute bellica nemini | |
| concedebat.' 'Adprime' crebrius est, 'cumprime' rarius tra- | 5 |
| ductumque ex eo est, quod 'cumprimis' dicebant pro eo | |
| quod est 'inprimis'. | |
| 'Nihil sibi' inquit 'diuitias opus esse.' Nos 'diuitiis' dici- | 15.1 |
| mus. Sed uitium hoc orationis nullum est, ac ne id quidem | |
| est, quod figura dici solet; recta enim istaec oratio est, et | |
| ueteres conpluscule ita dixerunt, nec ratio dici potest, cur | |
| rectius sit 'diuitiis opus esse' quam 'diuitias', nisi qui gram- | 5 |
| maticorum noua instituta ut τεμένων ἱερά obseruant. | |
| 'Nam haec' inquit 'maxime uersatur deorum iniquitas, | 16.1 |
| quod deteriores sunt incolumiores neque optimum quem- | |
| quam inter nos sinunt diurnare.' Inusitate 'diurnare' dixit | |
| pro 'diu uiuere', sed ex ea figuratione est, qua dicimus | |
| 'perennare'. | 5 |
| 'Cum iis' inquit 'consermonabatur.' 'Sermonari' rusticius | 17.1 |
| uidetur, sed rectius est, 'sermocinari' crebrius est, sed cor- | |
| ruptius. | |
| 'Sese' inquit 'ne id quoque, quod tum suaderet, facturum | 18.1 |
| esse.' 'Ne id quoque' dixit pro 'ne id quidem', infrequens | |
| nunc in loquendo, sed in libris ueterum creberrimum. | |
| 'Tanta' inquit 'sanctitudo fani est, ut numquam quisquam | 19.1 |
| uiolare sit ausus.' 'Sanctitas' quoque et 'sanctimonia' non | |
| minus Latine dicuntur, sed nescio quid maioris dignitatis | |
| est uerbum 'sanctitudo', sicuti M. Cato in L. Veturium 'duri- | 20.1 |
| tudinem' quam 'duritiam' dicere grauius putauit: 'Qui illius' | |
| inquit 'impudentiam norat et duritudinem.' | |
| 'Cum tantus' inquit 'arrabo penes Samnites populi Romani | 21.1 |
| esset.' 'Arrabonem' dixit sescentos obsides et id maluit | |
| quam pignus dicere, quoniam uis huius uocabuli in ea sen- | |
| tentia grauior acriorque est; sed nunc 'arrabo' in sordidis | |
| uerbis haberi coeptus ac multo uidetur sordidius 'arra', | 5 |
| quamquam arra quoque ueteres saepe dixerint et con- | |
| pluriens Laberius. | |
| 'Miserrimas' inquit 'uitas exegerunt', et: | 22.1 |
| 'hic nimiis in | 23.1 |
| otiis' inquit 'consumptus est.' Elegantia utrobique ex multi- | |
| tudine numeri quaesita est. | |
| 'Cominius', inquit 'qua ascenderat, descendit atque uerba | 24.1 |
| Gallis dedit.' 'Verba Cominium dedisse Gallis' dicit, qui | |
| nihil quicquam cuiquam dixerat; neque eum Galli, qui | |
| Capitolium obsidebant, ascendentem <aut descendentem> | |
| uiderant. Sed 'uerba dedit' haut secus posuit, quam si tu | 5 |
| dicas 'latuit atque obrepsit'. | |
| 'Conualles' inquit 'et arboreta magna erant.' 'Arboreta' | 25.1 |
| ignobilius uerbum est, 'arbusta' celebratius. | |
| 'Putabant' inquit 'eos, qui foris atque qui in arce erant, | 26.1 |
| inter se commutationes et consilia facere.' 'Commutationes', | |
| id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, | |
| set non hercle inscite nec ineleganter. | |
| Haec ego pauca interim super eo libro, quorum memoria | 27.1 |
| post lectionem subpetierat mihi, notaui. |